Arcana Coelestia # 5746
5746. ‘Et dicas ad illos, Quapropter retribuitis malum pro bono?’: quod significet cur aversio, constat ex significatione ‘retribuere malum pro bono’ quod sit se avertere; malum enim non est nisi quam aversio a bono, nam qui in malo sunt, respuunt bonum, nempe bonum spirituale quod est charitatis et fidei; quod malum aversio sit, patet manifeste a malis in altera vita; apparent illi in luce caeli pedibus sursum et capite deorsum, n. 3641, ita prorsus inversi, consequenter aversi 1 .
Poznámky pod čarou:
1. The Manuscript inserts ab illis qui caeli sunt.