Bible

 

Genesis 44:3

Studie

       

3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.

Bible

 

Genesis 42:21

Studie

       

21 et locuti sunt ad invicem : Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus : idcirco venit super nos ista tribulatio.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5845

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5845. ‘Forte videro malum quod inveniet patrem meum’:quod significet apperceptionem quod peribit, constat ex significatione ‘videre’ quod sit intelligere, de qua n. 2807, 3863, 4403-4421, et inde appercipere, n. 3764, 4567, 5400; quod peribit, significatur per ‘malum quod inveniet illum’; similiter ac per ‘descendere facere canitiem in malo sepulcrum’, n. 1 5832; tum ‘si non pater videret eum cum fratribus, quod moreretur’, n. 5836, hoc malum est quod significatur. Quod bonum spirituale quod ‘Israel’, periturum si discederet verum quod ‘Benjamin’, videatur supra n. 2 5832.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.