Bible

 

Genesis 44:2

Studie

       

2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5767

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5767. ‘Et descendere fecerunt quisque manticam suam terram’: quod significet quod adduxerint illa quae in naturali usque ad sensualia, constat ex significatione ‘descendere facere’ cum spectat illa quae sequuntur, quod sit adducere; ex significatione ‘manticae’ quod sit exterius naturale, de qua n. 5497; et ex significatione ‘terrae’ cum dicitur quod ad illam descendere fecerint, quod sit ultimum 1 et infimum, ita sensuale, sensuale enim est infimum et ultimum 2 , nam sensualia in limine posita sunt ad mundum 3 qui extra ambit; adducere ad sensualia est prorsus confirmare quod ita sit, nam tunc usque ad testem sensualem res deducitur.

Poznámky pod čarou:

1. seu

2. apud hominem

3. extra ambientem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.