Bible

 

Genesis 44:17

Studie

       

17 Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5776

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5776. ‘Domum Josephi’: quod significet communicationem cum interno, constat a significatione ‘intrare domum’ quod sit communicatio; et ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit internum, de qua n. 5469. ‘Intrare domum’ quod sit communicatio, est quia per ‘domum’ significatur ipse homo, n. 3128, 5023, ita quod facit hominem, nempe ejus mens cum vero et bono 1 , n. 3538, 4973, 5023, quapropter cum dicitur ‘intrare domum’, est intrare in ejus mentem, ita communicationem habere.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts ibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Numeri 32:23

Studie

       

23 Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum : et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.