Bible

 

Genesis 44:15

Studie

       

15 Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?

Bible

 

Genesis 43:18

Studie

       

18 Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus : ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5773

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5773. ‘Et disruperunt vestes 1 ’: quod significet luctum, constat ex significatione ‘disrumpere vestes’ quod sit luctus ob verum amissum, de qua n. 4763, hic ob vera ex proprio quae sibi vindicare non amplius possent, quia se in servos obtulerunt, tam coram illo qui super domo Josephi, vers. 9, quam coram ipso Josepho, vers. 16; per quod significatur quod absque libero ex proprio essent, ita absque veris ex semet.

[2] Quod luctum ob vera ex proprio attinet, qui significatur per quod disruperint vestes et se obtulerint in servos, sciendum quod apud illos qui regenerantur, versura fiat, nempe quod per verum ducantur ad bonum, et 2 postea quod ex bono ducantur ad verum; cum versura illa fit, seu cum mutatur status ille, et fit inversus priori, tunc luctus 3 , nam mittuntur tunc in tentationem per quam infirmantur et debilitantur illa quae proprii sunt, et insinuatur bonum, et cum bono novum velle, cumque hoc novum liberum, ita novum proprium; hoc repraesentatur per quod fratres Josephi ex desperatione reversi sint ad Josephum et se obtulerint ei in servos, et quod satis diu detenti fuerint in statu illo; 4 quodque non nisi quam post tentationem illam Josephus se manifestaverit; nam peracta tentatione illucet Dominus cum solatio.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript and the First Latin Edition omit suas here; compare 5772.

2. dein

3. est, then probably deleted

4. et quod

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.