Bible

 

Genesis 44:15

Studie

       

15 Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?

Bible

 

Genesis 43:18

Studie

       

18 Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus : ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5625

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5625. ‘Forte error hoc’: quod significet ne adversus sit, constat a significatione ‘erroris’ quod sit adversum, nam talis error hic intelligitur, sicut quod obliti argentum dare et sic reduxerint illud quisque in suo sacco, ob quam causam illis adversus posset esse, ut quoque crediderunt, timuerunt enim quod adducti domum Josephi, et dixerunt, Super verbum argenti reducti in manticis nostris in initio nos adducimur, ad devolvendum super nos, et ad conjiciendum se super nos et ad sumendum nos ad servos, et asinos nostros, vers. 18; praeterea peccatum significat disjunctionem et aversionem, n. 5229, 5474, ita ‘error’ si ei peccatum inest, sed minorem, quapropter dicitur ne ‘adversus sit’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.