15
Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?
15
Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?
5797. ‘Loquatur quaeso servus tuus verbum in auribus domini mei’: quod significet de receptione et auditione, nempe supplicatio, constat ex significatione ‘loqui verbum’ quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, et quia influxus, est a parte alterius receptio, n. 5743; et ex significatione ‘aurium’ quod sit oboedientia, de qua n. 4551, 4653, hic benigna auscultatio seu auditio, quia inferior loquitur ad superiorem se; inde patet quod per ‘loquatur quaeso servus tuus verbum in auribus domini mei’ 1 significetur supplicatio de receptione et auditione.
Poznámky pod čarou:
1. quod sit