Bible

 

Genesis 44:13

Studie

       

13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.

Bible

 

Genesis 42:21

Studie

       

21 et locuti sunt ad invicem : Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus : idcirco venit super nos ista tribulatio.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5809

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5809. ‘Descendere facite illum ad me’: quod significet quod verum illud quod novum, subjicietur bono interno, constat a significatione ‘descendere facere’ quod sit subjici; nam 1 venire ad internum 2 ut conjungatur, est ei 3 subjici, omne enim quod inferius est seu exterius, prorsus subordinabitur et subjicietur superiori seu interiori, 4 ut conjunctio 5 existat; et a repraesentatione ‘Benjaminis’ qui hic est ‘ille quem descendere facerent’, quod sit verum novum, de qua supra n. 5804, 5806; et ex repraesentatione ‘Josephi’ qui est ‘ille ad quem descenderet’, quod sit bonum internum, de qua prius.

Poznámky pod čarou:

1. qui

2. The Manuscript inserts venit.

3. subjicitur, nam omne

4. si

5. existet

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.