Bible

 

Genesis 44

Studie

   

1 Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.

2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.

3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.

4 Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ?

5 scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis.

6 Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est.

7 Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?

8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?

9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.

10 Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.

11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.

12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.

13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.

14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.

15 Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?

16 Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.

17 Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.

18 Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem

19 dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ?

20 et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.

21 Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.

22 Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.

23 Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.

24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.

25 Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.

26 Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.

27 Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.

28 Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet.

29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.

30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),

31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.

32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.

33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.

34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.

   

Bible

 

Genesis 43:18

Studie

       

18 Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus : ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5827

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5827. ‘Et exivit unus a me’: quod significet discessionem apparentem interni boni, constat a significatione ‘exire’ seu abire, quod sit discessio; et a repraesentatione ‘Josephi’ quod sit internum bonum, de qua prius; quod discessio apparens fuerit, 1 patet, nam Josephus vixit. Cum hoc ita se habet: per illa quae memorantur de Josepho a principio ad finem repraesentatur in suo ordine glorificatio Humani Domini; consequenter in sensu inferiore regeneratio hominis, nam haec est imago seu typus 2 glorificationis Domini, n. 3 3138, 3212, 4 3296, 3490, 4402, 5688;

[2] cum regeneratione hominis ita se habet: quod in primo statu quando homo introducitur per verum in bonum, verum appareat manifeste, quia in lumine mundi est et non procul a sensualibus corporis; bonum autem non ita, hoc enim est in lumine caeli, et procul a sensualibus corporis, est enim intus in hominis spiritu; inde est quod verum quod fidei appareat manifeste, non autem bonum, tametsi hoc adest continue et influit et facit ut vera vivant; alioquin nusquam regenerari posset homo; at cum hic status peractus est, tunc 5 bonum se manifestat, et hoc per amorem erga proximum, et per affectionem veri propter vitam; haec sunt quae quoque repraesentantur per Josephum, quod ablatus sit et non apparuerit patri suo et quod postea ei se manifestaverit; intelligitur etiam hoc per discessionem apparentem interni boni, quae significatur per ‘exivit unus a me’. 6

Poznámky pod čarou:

1. quia Josephus vixit, patet

2. illius

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript has a line across the page here, below which is an undeleted passage, not used here but forming the end of Arcana Coelestia 5843.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.