Bible

 

Genesis 43:21

Studie

       

21 quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum : quam nunc eodem pondere reportavimus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5666

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5666. Vers. 24-28. Et adduxit vir viros domum Josephi, et dedit aquas, et lavarunt pedes suos, et dedit pabulum asinis illorum. Et praepararunt munus, usque ad venire Joseph in meridie, quia audiverunt quod ibi comederent panem. Et venit Joseph domum, et adduxerunt ei munus quod in manu illorum, domum, et incurvabant se ei ad terram. Et interrogavit illos ad pacem, et dixit, An pax patri vestro seni, quem dixistis? an adhuc is vivit? Et dixerunt, Pax servo tuo patri nostro, adhuc ille vivit; et deflexerunt se, et incurvarunt se. Et adduxit vir viros domum Josephi' significat initiationem ad conjunctionem cum interno: ‘et dedit aquas’ significat influxum communem veri ab interno: ‘et lavarunt pedes suos’ significat inde purificationem naturalis: ‘et dedit pabulum asinis illorum’ significat instructionem de bono: ‘et praepararunt munus’ significat insinuationem: ‘usque 1 venire Joseph in meridie’ significat dum internum adesset cum luce: ‘quia audiverunt quod ibi comederent panem’ significat apperceptionem quod adjungeretur veris bonum; ‘et venit Joseph domum’ significat praesentiam interni: ‘et adduxerunt ei munus quod in manu illorum 2 domum’ significat insinuationem quantum possibile: ‘et 3 incurvarunt se ad terram’ significat humiliationem: ‘et interrogavit illos ad pacem’ significat perceptionem quod bene sit: ‘et dixit, An pax patri vestro seni, quem dixistis?’ significat quod etiam bono spirituali: ‘an adhuc is vivit?’ significat quod ei vita: ‘et dixerunt, Pax servo tuo patri nostro’ significat inde apperceptionem naturalis quod bene sit cum bono a quo: ‘adhuc 4 is vivit’ significat et quod ei vita: ‘et deflexerunt se, et incurvarunt se’ significat humiliationem exteriorem et interiorem.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript and the First Latin Edition omit ad here and 5672; compare above.

2. The First Latin Edition omits here only; compare above.

3. thus the Manuscript and the First Latin Edition here and 5676; compare above.

4. The Manuscript and the First Latin Edition omit here and 5681; compare above.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.