Bible

 

Genesis 43:16

Studie

       

16 Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens : Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium : quoniam mecum sunt comesturi meridie.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5710

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5710. ‘Et large bibebant 1 ’: quod significet abundanter, constat ex significatione 'bibere quod sit applicare vera sub bono, 2 de qua mox supra n. 5709; inde ‘large bibere’ est abundanter. Ex his quae in hoc capite explicata sunt, patet quod de initiatione ad conjunctionem naturalis cum caelesti spiritualis actum sit, in subsequente autem capite de conjunctione prima agitur; prima enim conjunctio repraesentatur per quod ‘Josephus manifestaverit se fratribus suis’, altera per ‘quod obviam 3 iverit patri et fratribus suis, et illos in Aegyptum deduxerit’.

Poznámky pod čarou:

1. See page 263, footnote

2. ut nunc ostensum

3. ivit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.