Bible

 

Genesis 42:6

Studie

       

6 Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5537

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5537. ‘Joseph non est’: quod significet internum quod non sit, constat a repraesentatione ‘Josephi’ quod quia est caeleste spiritualis, est internum Ecclesiae, de qua n. 5469, 1 .

Poznámky pod čarou:

1. The First Latin Edition inserts 5538, evidently an error.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4520

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4520. ‘Ego et domus mea’: quod sit quoad verum et bonum, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’ qui hic est ‘ego’, quod sit Ecclesia, in specie Ecclesia quoad verum, [quod] concludi potest ab illis quae de Jacobi repraesentatione 1 n. 3305, 3509, 3525, 2 3546, 3576, 3599, 3775, 4234, 4337 ostensa sunt; quod nempe repraesentet Dominum quoad Divinum Verum Naturale repraesentatione ita se habet: quoad Divinum Verum Naturale; cum repraesentationibus ita se habet: qui in supremo sensu repraesentat Dominum quoad Divinum Verum Naturalis, idem etiam repraesentat regnum Domini quoad ‘Divinum’ Verum ibi, consequenter Ecclesiam quoad verum, nam illa correspondet; omne enim verum est Domini in regno et in Ecclesia Ipsius: et ex significatione ‘domus’ quod sit Ecclesia quoad bonum, de qua n. 2233, 2234, 3720.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts prius.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.