38
At ille : Non descendet, inquit, filius meus vobiscum : frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit : si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.

5503. ‘Dicendo 1 quid hoc fecit Deus nobis’: quod significet ob tantum providentiae, constat ex significatione ‘facere Deus’ quod sit providentia, omne enim quod facit Deus, non potest alia voce quam voce providentiae exprimi; causa est quia in omni quod facit Deus seu Dominus, est aeternum et est infinitum, haec voci providentiae insunt; quia obstupuerunt, idcirco significatur ob tantum providentiae.
Poznámky pod čarou:
1. The Manuscript and the First Latin Edition omit here only.