Arcana Coelestia # 5466
5466. ‘Et fecerunt ita’: quod significet finem hujus status, constat ex significatione ‘facere’ seu factum quod sit finis prioris status, et quod involvat 1 principium sequentis, de qua n. 4979, 4987, 4999, 5074. Haec fusius explicare supersedetur, etiam ex causa de qua supra n. 5454; sciendum usque quod ineffabilia arcana in se contineant quae ex singulis verbis effulgent in caelis, tametsi ne hilum eorum coram homine appareat; sanctum quod quandoque appercipitur apud hominem, cum legit Verbum, talia arcana in se plura habet, nam in sancto quo afficitur homo, latent abscondita innumerabilia quae coram ipso non patent.
Poznámky pod čarou:
1. novum