Bible

 

Genesis 42:37

Studie

       

37 Cui respondit Ruben : Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi : trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5459

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5459. ‘Hoc facite, et vivetis, Deum ego timeo’: quod significet quod ita erit si vita illis a Divino, constat ex significatione ‘hoc facite’ quod sit quod ita erit; ex significatione ‘vivetis’ quod sit quod vita illis, nempe veris, quae per ‘Jacobi filios’ hic significantur; et ex significatione ‘Deum ego timeo’ quod sit a Divino; per ‘Josephum’ enim repraesentatur Dominus quoad verum a Divino, quod idem est cum caelesti spiritualis, quare per ‘ego’ hic in sensu supremo significatur verum a Divino, et per ‘Deum’ Ipsum Divinum quod in caelesti spiritualis, seu Divinum quod in vero; per ‘timere’ in sensu supremo, cum praedicatur de Domino, non significatur timor sed amor; etiamtimor Dei' passim in Verbo significat amorem in Deum; se habet enim amor in Deum secundum subjecta, amor ille fit timor apud illos qui in 1 cultu externo sunt absque interno; et amor ille fit timor sanctus apud illos qui in cultu spirituali sunt; 2 at fit amor in quo 3 reverentia sancta, apud illos qui in cultu caelesti sunt; 4 sed in Domino non 5 erat timor sed purus amor; inde constare potest quod per ‘Deum ego timeo’, cum praedicatur de Domino, significetur Divinus Amor, ita Divinum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts naturali cultu sunt et magis apud illos qui in.

2. et

3. The Manuscript inserts est.

4. at

5. est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.