Bible

 

Genesis 42:35

Studie

       

35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5417

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5417. ‘Et Joseph is dominator super terram’: quod significet quod caeleste spiritualis, seu verum a Divino, regnaret in naturali ubi scientifica, constat a repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4963, 5249, 5307, 5331, 5332; caeleste spiritualis quod sit verum a Divino, videbitur infra; ex significatione ‘dominatoris’ quod sit qui regnaret; et ex significatione ‘terrae’, hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, ita naturale, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; quod caeleste 1 spiritualis 2 regnaret in naturali ubi scientifica, videatur 3 n. 4 5313; 5 quod ‘Aegyptus’ in sensu interno sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966. Quod caeleste spiritualis sit verum a Divino, est quia Internum Humanum Domini antequam plene glorificatum, quoniam fuit receptaculum Ipsius Divini, erat caeleste spiritualis, ita dicendum, quia aliis 6 vocibus seu cogitationis formis exprimi nequit; hoc receptaculum seu recipiens Divini, est idem cum vero ex Divino; quod ‘Josephus’ sit verum illud, videatur n. 4723, 4727.

Poznámky pod čarou:

1. spirituale, in the First Latin Edition.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts caput praecedens.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. Aegyptus enim in sensu interno est

6. vocum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3039

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3039. ‘Ipse mittet angelum Suum coram te’: quod significet Divinam Providentiam, constat ex significatione ‘angeli’ in Verbo quod sit Dominus, sed quid Domini quod appareat ex serie, de qua n. 1925; quod hic Divina Providentia, constat. Quod per ‘angelos’ Dominus in Verbo intelligatur, est quia omne quod in Verbo locutum est per prophetas et reliquos dictantibus angelis, sit a Domino, hoc est, sit Ipsius Domini; angeli in caelo etiam agnoscunt et percipiunt quod nihil boni et veri a se sed a Domino, usque adeo ut aversentur omnia quae aliam ideam inducunt; inde est quod per angelos, nempe bonos, Dominus intelligatur, sed quid Domini quod appareat ex serie.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.