Bible

 

Genesis 42:3

Studie

       

3 Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5400

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5400. ‘Et vidit’: quod significet illa quae fidei, constat ex significatione ‘videre’ quod sint illa quae fidei, de qua n. 897, 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421; visus enim abstractus a talibus quae sunt mundi, hoc est, visus spiritualis non aliud est quam perceptio veri, hoc est, talium quae sunt fidei, quapropter per ‘videre’ in sensu interno non aliud significatur; sensus enim internus prodit cum abstrahuntur illa quae sunt mundi, nam sensus internus est talium quae sunt caeli; lux caeli per quam visus ibi, est Divinum Verum a Domino;

[2] hoc apparet coram oculis angelorum sicut lux millies candidior luce meridiana in mundo, quae lux quia vitam in se habet, idcirco simul ac visum oculi 1 angelorum etiam visum intellectus eorum illuminat, et facit apperceptionem veri secundum quantum et quale boni in quo sunt. Quia in hoc capite in sensu interno agitur de illis quae sunt fidei, seu de veris Ecclesiae, idcirco in ipso initio hujus capitis dicitur ‘vidit’, et per ‘vidit’ significantur illa quae sunt fidei.

Poznámky pod čarou:

1. eorum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.