Bible

 

Genesis 42:29

Studie

       

29 Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5417

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5417. ‘Et Joseph is dominator super terram’: quod significet quod caeleste spiritualis, seu verum a Divino, regnaret in naturali ubi scientifica, constat a repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4963, 5249, 5307, 5331, 5332; caeleste spiritualis quod sit verum a Divino, videbitur infra; ex significatione ‘dominatoris’ quod sit qui regnaret; et ex significatione ‘terrae’, hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, ita naturale, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; quod caeleste 1 spiritualis 2 regnaret in naturali ubi scientifica, videatur 3 n. 4 5313; 5 quod ‘Aegyptus’ in sensu interno sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966. Quod caeleste spiritualis sit verum a Divino, est quia Internum Humanum Domini antequam plene glorificatum, quoniam fuit receptaculum Ipsius Divini, erat caeleste spiritualis, ita dicendum, quia aliis 6 vocibus seu cogitationis formis exprimi nequit; hoc receptaculum seu recipiens Divini, est idem cum vero ex Divino; quod ‘Josephus’ sit verum illud, videatur n. 4723, 4727.

Poznámky pod čarou:

1. spirituale, in the First Latin Edition.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts caput praecedens.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. Aegyptus enim in sensu interno est

6. vocum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4741

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4741. ‘Et exuebant Josephum tunica sua’: quod significet apparentias veri quod discuterent et annihilarent, constat ex significatione ‘exuere’ cum praedicatur de Divino Vero quod hic est ‘Joseph’, quod sit discutere et quoque annihilare; et a significatione ‘tunicae’ quia variorum colorum quod sint apparentiae veri, de qua n. 4677. Discutere et annihilare apparentias veri, fit postquam ipsum verum rejectum est; ipsum enim verum ex se in mentibus elucet et utcumque exstinguitur, apparet, imprimis apud illos qui in bono sunt; hoc etiam pervident illi qui verum apud se annihilarunt, quapropter etiam illas apparentias discutere et annihilare conantur;

[2] sit exemplum illustrationi: quis non videt quod bene velle et benefacere sit ipsissima vita Christiana? et si ei dicitur quod hoc sit charitas non potest non affirmare; immo dicturi illi qui affirmant, quod hoc sciant quid sit, quia hoc est vitae; sed cogitare quod hoc vel illuc sit verum, etiam ex confidentia, sicut volunt qui in fide separata dicent quod non sciant quid sit, nam non aliam perceptionem de eo habere possunt quam sicut de fumo qui evanescit; quia talis apparet sola fides et inde confidentia, apud quoscumque qui 1 de illa serio cogitant, cumprimis apud bonos; idcirco allaborant etiam apparentias illas discutere et annihilare, circumcidendo sic quicquid propius tangit, ac quicquid in circuitu est; hoc significatur per ‘exuere Josephum tunica quae super illum’.

[3] Credunt etiam iidem quod sapientes sint prae reliquis qui dogma semel receptum qualecumque sit, variis confirmare possunt, et illud per 2 varia ratiocinia vero simile sistere; sed hoc nihil minus quam sapientis est; hoc potest quicumque aliquo ingenio pollet, ac solertius mali quam probi; hoc enim facere, non est rationalis hominis; rationalis enim homo videre potest sicut ex superiore, num verum sit quod confirmatur, vel num falsum; et quia hoc videt, confirmantia falsi nihili facit, ac illa apud se non aliter spectat quam ludicra et vana, utcumque alter credit ea ex ipsius sapientiae palaestra desumpta esse; verbo, nihil minus quam sapientis est, immo nihil minus quam rationale, posse falsa confirmare, nam sapientis est et rationale, videre prius quod verum sit et dein hoc confirmare; quippe verum videre est a luce caeli quae a Domino, at falsum videre ut verum, est a lumine fatuo quod ab inferno.

Poznámky pod čarou:

1. cum

2. speciosa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.