Bible

 

Genesis 42:29

Studie

       

29 Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5417

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5417. ‘Et Joseph is dominator super terram’: quod significet quod caeleste spiritualis, seu verum a Divino, regnaret in naturali ubi scientifica, constat a repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4963, 5249, 5307, 5331, 5332; caeleste spiritualis quod sit verum a Divino, videbitur infra; ex significatione ‘dominatoris’ quod sit qui regnaret; et ex significatione ‘terrae’, hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, ita naturale, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; quod caeleste 1 spiritualis 2 regnaret in naturali ubi scientifica, videatur 3 n. 4 5313; 5 quod ‘Aegyptus’ in sensu interno sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966. Quod caeleste spiritualis sit verum a Divino, est quia Internum Humanum Domini antequam plene glorificatum, quoniam fuit receptaculum Ipsius Divini, erat caeleste spiritualis, ita dicendum, quia aliis 6 vocibus seu cogitationis formis exprimi nequit; hoc receptaculum seu recipiens Divini, est idem cum vero ex Divino; quod ‘Josephus’ sit verum illud, videatur n. 4723, 4727.

Poznámky pod čarou:

1. spirituale, in the First Latin Edition.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts caput praecedens.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. Aegyptus enim in sensu interno est

6. vocum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4603

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4603. ‘Fuerunt filii Jacobi duodecim’: quod significet statum omnium nunc in Divino Naturali, constat a repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit Divinum Naturale, de qua saepius prius; et a significatione ‘duodecim’ quod sint omnia, et cum duodecim praedicantur de filiis Jacobi, seu de tribubus ab illis nominatis, quod sint omnia veri et boni, de qua n. 2089 1 , 2129, 2130, 3272, 3858, 3913, 3939. Dictum 2 est de Naturali Domini quomodo Ipse illud in Se Divinum fecit, ‘Jacobus’ enim illud repraesentavit, mox 3 autem agitur de conjunctione Divini Naturalis cum Rationali, quae conjunctio repraesentatur per adventum Jacobi ad Jishakum 4 , Jishakus enim repraesentat Divinum Rationale Domini, inde est quod recenseantur denuo 5 omnes filii Jacobi; in naturali enim omnia veri et boni debuerunt esse antequam ‘plene’ conjungi potuit cum rationali, quia naturale inservit rationali pro receptaculo, ideo recensitio illa 6 : sed sciendum quod filii jacobi nunc alio ordine quam prius nominentur, ultimo enim loco filii Bilhae et Zilpae, nempe Dan, Naphtali, Gad et Asher, qui tamen prius nati sunt quam Jisaschar, Zebulun, Joseph et Benjamin; causa est quia hic agitur de ordine in quo sunt vera et bona in Naturali cum hoc Divinum factum est, nam secundum statum rei de qua agitur, est ordo nominationis eorum, videatur n. 3862, 3926, 3939.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts 577

2. Actum

3. nunc

4. cum Jischako, in the First Latin Edition

5. The Manuscript inserts nunc.

6. ideo nunc recensentur illi, per illos enim significantur in genere, ut dictum, omnia vera et bona

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.