Bible

 

Genesis 42:27

Studie

       

27 Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5536

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5536. ‘Me orbavistis’: quod significet quod sic non Ecclesia magis, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’ qui hoc de se dicit, quod sit bonum veri, de qua n. 3659, 3669, 3677, 3775, 4234, 4273, 4538; et quia est bonum veri, est quoque Ecclesia, nam essentiale Ecclesiae est bonum; quare sive dicas bonum veri, sive Ecclesiam, idem est, nam homo apud quem est bonum veri, apud illum est Ecclesia; quod ‘Jacob’ sit Ecclesia, videatur n. 4286, 4520; inde etiam est quod ‘filii ejus’ repraesentent vera Ecclesiae, n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; et ex significatione ‘orbare’ quod sit Ecclesiam suis veris et bonis privare, ut hic illis quae repraesentantur per ‘Josephum, Benjaminem et Shimeonem’, de quibus mox sequitur.

[2] Quod ‘orbare’ sit privare Ecclesiam suis veris, est quia Ecclesia comparatur conjugio, bonum ejus ‘marito’ et verum ‘uxori’, et ex conjugio illo nata vera ‘filiis’ ac bona ‘filiabus’, et sic porro; cum itaque orbitas seu orbatio dicitur, significat quod Ecclesia privata sit suis veris, et quod inde nulla fiat; in hoc sensu dicitur orbus et orbitas etiam passim alibi in verbo; ut apud Ezechielem,

Mittam super vos famem et feram malam, et 1 orbum faciam te, 5:17:

apud eundem,

Quando feram malam transire fecero per terram, et orbaverit illam, ut fiat desolatio, ita ut non transiens propter feram, 14:15:

in Levitico 2 ,

Mittam in vos feram agri, quae orbabit vos, et exscindet bestiam vestram, et imminuet vos, ut vastentur viae vestrae, 3 26:22;

[3] ibi ‘fames’ pro defectu cognitionum boni et veri et inde desolatione, ‘fera mala’ pro falsis ex malis, ‘terra’ pro Ecclesia; ‘mittere famem et feram malam et orbare terram’ pro per falsa ex malis destruere Ecclesiam, ita illam veris prorsus 4 privare:

apud Jeremiam,

Ventilabo eas ventilabro in portis terrae, orbabo, perdam populum Meum, 15:7;

ibi etiam ‘orbare’ pro privare veris:

apud eundem,

Da filios eorum fami, et defluere fac illos per manum gladii, ut fiant uxores eorum, orbae et viduae, 18:21;

‘ut fiant uxores eorum orbae et viduae’ pro quod absque veris et bono:

[4] apud Hoscheam,

Ephraimi, sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, et a ventre, et a conceptione; quia si educaverint filios suos, tunc orbos faciam eos ab homine, 9:11, 12;

similiter 5 :

apud Ezechielem,

Ambulare faciam super vobis hominem, populum Meum, qui hereditario possidebunt te, et eris illis in hereditatem, nec addes amplius orbare eos. Sic dixit Dominus Jehovih, Quoniam dicunt 6 vobis, Consumens hominem tu, et orbans populos tuos fuisti, 12,

[13];

‘orbare’ etiam ibi pro privare veris:

[5] apud Esaiam,

Jam audi hoc delicata, sedens secure, dicens in corde tuo, Ego et non sicut ego praeterea, non sedebo vidua, nec cognoscam orbitatem: atqui venient tibi duo ista momento in die uno, orbitas et viduitas, 47:8, 9;

de filia Babelis et Chaldaea, hoc est, de illis qui sunt in sancto externo et profano interno, et se ex sancto externo Ecclesiam vocant; ‘orbitas et viduitas’ pro privatione veri et boni:

apud eundem,

Tolle circumcirca oculos tuos, et vide omnes congregantur, veniunt tibi, ... adhuc dicent in auribus tuis filii orbitatum tuarum, Angustus est mihi locus, recede mihi ut habitem: tu vero dices in corde tuo, Quis genuit mihi hos, cum tamen ego orba et solitaria, exul et remota? quis ergo hos educavit? ego relicta fui sola; hi ubi fuerunt? 49:18, 20, 21; ibi de Zione seu Ecclesia caelesti, et de ejus fructificatione post vastationem; ‘filii orbitatum’ pro veris quibus in vastatione privata fuit, restitutis, et in immensum auctis.

Poznámky pod čarou:

1. ut

2. apud Mosen

3. The Manuscript inserts Levit;

4. prorsus veris

5. orbos facere pro privare veris

6. dicentes

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3677

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3677. ‘Fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi’: quod significet affinitatem ex matre cum bono veri quod ‘Jacob’, cum boni vero quod ‘Esau’, constat ex repraesentatione ‘Rebeccae’ quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Verum, de qua saepius prius; ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit bonum veri seu bonum quod ex vero in naturali; et ex repraesentatione ‘Esavi’ quod sit boni verum, seu bonum ex quo verum in naturali, de quibus supra n. 3669; et quia omnia bona et vera quae sunt in naturali seu externo homine, concipiuntur et nascuntur a rationali seu interno homine, nempe a bono rationalis ut a patre, et a vero rationalis ut a matre n. 3314, 3573, 3616, ideo per illa verba significatur affinitas ex matre cum bono veri quod ‘Jacob’, cum boni vero quod ‘Esau’; se quoque prorsus similiter habent;

[2] sed explicare illa ad captum, perquam difficile est, ex causa quia communissima hujus rei hodie ignota sunt, sicut quid bonum spirituale, et quid verum ejus, et quod innumerabilia genera boni et veri ejus sint, et adhuc innumerabiliores species, tum quod per gradus quasi consanguinitatis et affinitatis inter se conjuncta sint; haec quae communissima, cum ignota sunt, descriptio graduum et affinitatum in meras umbras caderet; et eo adhuc magis quia docti hodie nec scire illa volunt, amant enim solum in cortice errare, et disceptare non qualia sunt, sed num sint, et quamdiu in illo statu sunt, nihil prorsus scire volunt de innumerabilibus illis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.