Bible

 

Genesis 41:54

Studie

       

54 cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph : et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5194

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5194. ‘Et factum a fine biennii dierum’: quod significet poststatum conjunctionis, nempe sensualium quae sunt naturalis exterioris cum illis quae sunt naturalis interioris, de quibus in capite praecedente actum est, constat a significatione ‘biennii dierum’, seu temporis duorum annorum, quod sint status conjunctionis, ‘binum’ enim seu ‘duo’ significant conjunctionem, n. 1686, 3519, et ‘anni’, tum quoque ‘dies’, significant 1 status; quod anni, videatur n. 487, 488, 493, 893; quod dies, n. 23, 487, 488, 493, 2788, 3462, 3785, 4850. Quod ‘duo’significent conjunctionem est quia omnia et singula quae in spirituali mundo, et inde quae in naturali, se referunt ad duo, nempe ad bonum et verum, ad bonum ut ad agens et influens, et ad verum ut ad patiens et recipiens, et quia se referunt ad illa duo, et nihil usquam producitur nisi duo illa unum fiunt per quoddam instar conjugii, inde est quod per duo significetur conjunctio;

[2] tale instar conjugii est in omnibus et singulis naturae ac trium ejus regnorum; absque illo nihil quicquam existit; ut enim aliquid existat in natura, erit calor et lux; calor in naturali mundo correspondet bono amoris in spirituali mundo, et lux correspondet vero fidei; illa duo, nempe calor et lux, unum agent si aliquid producendum; at si non unum agunt, ut fit tempore hiemis, nihil prorsus producitur; quod spiritualiter se quoque ita habeat, patet manifeste apud hominem; sunt duae facultates apud hominem, nempe voluntas et intellectus; voluntas formata est ad recipiendum calorem spiritualem, hoc est, bonum amoris et charitatis; et intellectus ad recipiendum lucem spiritualem, hoc est, verum fidei; illa duo apud hominem nisi 2 unum faciant, nihil producitur, bonum enim amoris absque vero fidei non aliquid determinat et qualificat, et verum fidei absque bono amoris non aliquid efficit; quapropter, ut in homine sit conjugium caeleste, seu is in conjugio caelesti, duo illa facient unum apud illum; inde est quod antiqui omnia et singula in mundo, et omnia et singula apud hominem, assimilaverint conjugiis, n. 54, 55, 568, 718, 747, 917, 1432, 2173, 2516, 2731, 2739, 2758, 3132, 4434, 3 4835, 5138. Ex his constare potest unde est quod ‘duo’ significent conjunctionem.

Poznámky pod čarou:

1. statum

2. duo, in the First Latin Edition

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.