Bible

 

Genesis 41:53

Studie

       

53 Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in Ægypto,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5251

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5251. ‘Et dixit Pharaoh ad Josephum’: quod significet perceptionem caelestis spiritualis e naturali, constat ex significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4592, 4594, 4963, 5086, 5087, 5106, 5249; quod perceptio caelestis spiritualis e naturali significetur, est quia Dominus per utrumque, nempe per ‘Josephum’ et per ‘Pharaonem’ repraesentatur; per ‘Josephum’ quoad caeleste spiritualis et per ‘Pharaonem’ quoad naturale, inde per ‘dixit Pharaoh ad Josephum’ significatur perceptio Domini ex caelesti spiritualis in naturali; sed quid et qualis perceptio illa est, non ad captum dici potest nisi prius formatum sit aliquid ideae de perceptione spirituali, deque caelesti spiritualis, et quoque de naturali qualiter distinctum est a spirituali; de illis quidem aliqua prius dicta sunt, sed revocanda forent.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5079

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5079. ‘Domino suo regi Aegypti’: quod significet quod essent contra naturalis hominis statum novum, nempe sensualia externa seu corporis, quae per ‘pincernam et pistorem’ significantur, constat ex significatione ‘regis Aegypti’ quod sit scientificum in genere, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966; simile enim significatur per ‘regem Aegypti’ quod per Aegyptum, est enim rex caput gentis; pariter alibi ubi alicujus gentis rex dicitur vel nominatur, n. 4789; quia est scientificum in genere quod significatur per ‘regem Aegypti’, est quoque naturalis homo, nam omne scientificum est verum naturalis hominis, n. 4967, ipsum bonum ibi significatur per ‘dominum’, n. 4973. Quod ejus status novus significetur est quia in capite praecedente actum est de interioribus naturalis quod nova facta, in supremo sensu in quo de Domino quod glorificata; nunc autem agitur de exterioribus naturalis, quae ad concordantiam seu correspondentiam cum interioribus redigenda; interiora illa naturalis quae nova, 1 seu quod idem, naturalis illius hominis status novus, est qui significatur per ‘dominum regem Aegypti’, et exteriora quae non in ordinem redacta, et inde contra illum, per ‘pincernam et pistorem’.

[2] Sunt interiora et sunt exteriora naturalis; interiora naturalis sunt scientifica et affectiones 2 illorum, exteriora vero sunt sensualia utriusque generis, de quibus supra n. 5077; haec, nempe exteriora naturalis, homo relinquit cum moritur, sed illa, nempe interiora naturalis secum fert in alteram vitam, ubi 3 inserviunt pro plano spiritualibus et caelestibus; homo enim cum moritur, nihil amittit praeter ossa et carnem; secum habet memoriam omnium quae egerat, locutus est, et cogitaverat, et secum habet omnes affectiones et cupiditates naturales, ita omnia interiora naturalis; exterioribus ejus non opus habet, nam non videt 4 quae in mundo, nec audit quae in mundo, nec odorat, gustat et tangit quae in mundo, sed quae in altera vita; quae quidem quoad multam partem similia apparent iis quae in mundo, sed usque non sunt similia, in se enim vivum habent, quod non habent illa quae ‘proprie sunt’ mundi naturalis; omnia enim et singula 5 ibi existunt et subsistunt a Sole qui est Dominus, inde vivum in se habent; at omnia et singula quae in mundo naturali, existunt et subsistunt a sole, qui est ignis elementaris, inde vivum in se non habent; vivum quod in his apparet, non aliunde est quam ex mundo spirituali, hoc est, per mundum spiritualem a Domino.

Poznámky pod čarou:

1. seu naturalis ille homo qui novus

2. naturales

3. The Manuscript inserts illi.

4. quid, in the First Latin Edition

5. The Manuscript places this after subsistunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.