Bible

 

Genesis 41:46

Studie

       

46 (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5321

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5321. ‘Et vehi fecit eum in curru secundario’: quod significet significativum quod ab illo omnis doctrina boni et veri, constat ex significatione ‘currus’ quod sit doctrina boni et veri, de qua sequitur; inde 'vehi facere eum in curru' est significativum quod ab illo doctrina illa; haec se referunt ad illa quae prius a Pharaone dicta sunt, ‘Tu eris super domo mea, et super ore tuo osculabitur omnis populus meus, tantum solio magnus ero prae te’, vers. 40 Quod ab ipso doctrina boni et veri significetur, est quia per ‘Josephum’ repraesentatur Dominus quoad Divinum spirituale, n. 3971, 4669, ita quoad Divinum Verum ex Divino Humano Domini, n. 4723, 4727, a quo Divino Vero est caeleste spiritualis; quod omne doctrinae boni et veri sit inde, est quia Dominus est ipsa doctrina, nam omne doctrinae ab Ipso procedit, et omne doctrinae de Ipso agit; omne enim doctrinae agit de bono amoris et vero fidei; a Domino sunt illa, 1 quare Dominus non solum est in illis sed etiam est utrumque; inde constat quod doctrina quae agit de bono et vero, agat de solo Domino, et quod procedat 2 ex Divino Humano Ipsius;

[2] ex Ipso Divino nequaquam 3 aliquod doctrinae procedere potest nisi per Divinum Humanum, hoc est, per Verbum, quod in sensu supremo est Divinum Verum a Divino Humano Domini; quod procedit 4 ab Ipso Divino immediate, hoc ne quidem angeli in intimo caelo possunt capere; causa est quia id 5 est infinitum et sic transcendit omnem captum, etiam angelicum; at quod procedit ex Divino Humano Domini, hoc possunt capere, 6 nam agit de Deo ut de Divino Homine, de quo ex Humano aliqua idea formari potest, et idea quae 7 formata de Humano, acceptatur qualiscumque sit, modo ex bono innocentiae fluat et in bono charitatis sit; hoc est quod intelligitur per Domini verba apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, 8 Ipse exposuit, 1:18:

apud eundem,

Neque vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, 5:37:

et apud Matthaeum,

9 Non Patrem quisquam cognoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, 11:27.

[3] Currus in Verbo plurimis in locis memorantur et vix aliquis scit quod per illos ibi significentur doctrinalia boni et veri, ut et scientifica quae sunt doctrinalium; causa est quia non aliquod spirituale intrat ideam sed solum naturale historicum cum nominatur ‘currus’, sicut etiam cum ‘equi qui ante currum’, cum tamen per ‘equos’ significantur in Verbo intellectualia, n. 2760-2762, 3217, et inde per ‘currum’ doctrinalia et eorum scientifica.

[4] Quod ‘currus’ sint Ecclesiae doctrinalia et quoque scientifica, constare mihi potuit ex curribus toties visis in altera vita; est quoque locus ad dextrum circa terram inferiorem ubi apparent currus et equi cum stabulis in ordine positis; ambulant ibi et confabulantur 10 qui in mundo eruditi fuerunt et pro fine eruditionis habuerunt vitam; talia apparent illis ex angelis in superioribus caelis, 11 quibus cum sermo est de intellectualibus, deque doctrinalibus et scientificis, tunc spiritibus 12 ibi apparent talia.

[5] Quod talia per currus et equos significentur, 13 admodum manifeste patet ex eo quod Elias apparuerit in caelum vectus curru ignis et equis ignis, et quod 14 ille ut et Elisha appellati sint ‘currus Israelis et equites ejus’, de quibus ita in libro 2 Regum, Ecce currus ignis et equi ignis intervenerunt inter illos, et ascendit Elias in turbine in caelum, et Elisha videns et clamans, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, 2:11, 12 et de Elisha in eodem libro, Cum Elisha aegrotabat morbo suo quo mortuus est, descendit ad eum Joash, rex Israelis, et flevit ante facies ejus, et dixit, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, 13:14;

causa quod illi sic appellati sint, est quia per utrumque, tam Eliam quam Elisham, repraesentatus est Dominus quoad Verbum, videatur Praef. ad Gen. 18, et n. 2762, 5247 fin. ; ipsum Verbum principaliter est doctrina boni et veri, nam inde est omne doctrinae; ex eadem 15 causa etiam erat quod circum Elisham visus sit puero, cujus oculos aperuit Jehovah, Mons plenus equis et curribus ignis, 2 Reg. 6:17 16 17 :

[6] quod ‘currus’ sit doctrinale, et ‘equus’ 18 intellectuale, constat quoque ex aliis locis in Verbo, ut apud Ezechielem,

Satiabimini super mensa Mea equo et curru, forti et omni viro belli; sic dabo gloriam Meam gentibus, 39:20, [21]; Apoc. 19:18;

ibi agitur de Adventu Domini; quod ibi per ‘equum et currum’ non significetur equus et currus, cuivis patet, his enim ‘super mensa Domini non satiandi erunt’ sed talibus quae per equum et currum significantur, nempe intellectualibus et doctrinalibus boni et veri.

[7] Similia per equos et currus significantur in sequentibus his locis:

apud Davidem,

Currus Dei sunt binae myriades, milleni pacificorum, Dominus in illis, Sinai in sanctuario, Ps. 68:18 [KJV Ps. 68:17]:

apud eundem,

Jehovah operit Se luce quasi veste, extendit caelos sicut cortinam, contignans aquis triclinia Sua, ponit nubes currus Suos, ambulat super alis venti, Ps. 104:2, 3:

apud Esaiam,

Propheticum deserti maris: ... Sic dixit ad me Dominus, Constitue speculatorem qui spectet, nuntiet; vidit ergo currum, par equitum, 19 currum asini, currum cameli, et auscultavit auscultationem, magna auscultatio; clamavit enim leo super specula, Domine, ego stans jugiter interdiu, et super custodia mea ego constitutus omnibus noctibus; tum vero ecce currus viri, par equitum; ... et dixit, Cecidit, cecidit Babel, xxi [1, ] 6-9:

[8] apud eundem,

Tunc adducent omnes fratres vestros in omnibus gentibus munus Jehovae super equis, et super curru, et super redis cameratis, et super mulis, et super veredariis, ad montem sanctitatis Meae, Hierosolymam, 66:20:

apud eundem,

Ecce Jehovah in igne veniet, et sicut procella currus Ipsius, 66:15:

apud Habakkuk, Num fluviis succensuit Jehovah? num contra fluvios ira Tua? num contra mare excandescentia Tua? quod equitas super equis Tuis, currus Tui salus? 3:8:

apud Zachariam, Sustuli oculos meos et vidi, cum ecce quatuor currus, exeuntes ab inter duos montes, montes autem montes aeris; ad currum primum equi rufi, ad currum secundum equi nigri, ad currum tertium equi albi, et ad currum quartum equi grandinati, 6:1-3:

[9] et apud Jeremiam,

Intrabunt per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et equis, ipsi et principes eorum, vir Jehudae, et habitatores Hierosolymae, et habitabitur civitas haec in saeculum, 17:25, 22:4;

‘civitas quae habitabitur in saeculum’ non est Hierosolyma sed Ecclesia Domini quae per ‘Hierosolymam’ significatur, n. 402, 2117, 3654; 'reges qui per portas civitatis illius intrabunt' non sunt reges sed Ecclesiae vera, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068; ita ‘principes’ nec sunt principes sed primaria veri, n. 1482, 2089, 5044; ‘sedentes super throno Davidis’ sunt Divina Vera quae procedunt a Domino, n. 5313; ‘equitantes in curru et equis’ sunt inde intellectualia et doctrinalia. Currus etiam in historicis Verbi multoties 20 memorantur, et quia historica Verbi omnia repraesentant, et voces significant, talia quae in regno Domini et in Ecclesia, ibi quoque ‘currus’ similia 20 significant.

[10] 21 Quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque ‘currus’, et in illo sensu significant doctrinalia mali et falsi, 22 tum scientifica illa confirmantia; ut in his locis:

apud Esaiam,

Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et super equo innituntur, et confidunt super curru quod multus, et super equitibus quod validi sint valde, sed non respiciunt ad Sanctum Israelis, 31:1:

apud eundem,

Per manum servorum 23 tuorum blasphemasti Dominum, et dixisti, Per multitudinem currus mei ego ascendi altitudinem montium, latera Libani, ubi exscindam proceritatem cedrorum ejus, electionem abietum ejus, 37:24;

ibi responsum propheticum ad verba elata Rabshakes ducis regis Asshuris:

apud Jeremiam,

Ecce aquae ascendentes a septentrione, quae fient in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in illa; ... et ejulabit omnis habitator terrae a voce plausus equorum ungularum fortium ejus, a tumultu currus ejus, strepitu rotarum ejus, 47:2, 3:

[11] apud Ezechielem,

Prae abundantia equorum ejus obteget te pulvis eorum, prae voce equitis et rotae, et currus, commovebuntur muri tui, quando venerit in portas tuas, juxta introitus urbis perruptae; per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, 26:10, 11:

apud Haggaeum, Evertam thronum regnorum, et perdam robur regnorum gentium, evertam etiam currum, et equitantes eo, et descendent equi et equites eorum, 2:22:

apud Zachariam, Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, exscindam arcum belli; contra loquetur pacem gentibus, 9:10 24 :

apud Jeremiam,

Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae ejus, dixit enim, Ascendam, obtegam terram, perdam urbem, et habitantes in illa; ascendite equi, insanite currus, 46:8, 9.

[12] Per ‘equos’ et ‘currus’ quibus Aegyptii persecuti filios Israelis, et cum quibus Pharaoh intravit mare Suph, ubi rotae curruum dimovebantur, et per plura de equis et curribus, quae maximam partem descriptionis illius faciunt, Exod. xiv, 25 versibus 6, 7, 9, 17, 23, 25, 26; et 15:4, 19, significantur intellectualia, doctrinalia et scientifica falsi, et inde ratiocinia quae pervertunt et exstinguunt vera Ecclesiae; talium pernicies et mors ibi describitur.

Poznámky pod čarou:

1. et

2. de

3. aliquid

4. The manuscript has ex.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. quia de Humano aliquam ideam (m’s in last two words deleted later) formare (altered to formari) possunt deleted and followed by potest. Above de Humano is writtenqui accipit doctrinam. A marginal note without marks for insertion reads hoc enim sistit Deum, de quo doctrina agit, ut Divinum Hominem, ita de quo aliqua idea ex similitudine cum homine (last four words deleted)

7. formatur

8. Ille

9. Nemo cognoscit Filium nisi Pater, neque

10. The Manuscript inserts illi.

11. quia ibi

12. circa inferiorem terram

13. constare potest

14. is tum

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The Manuscript inserts quia Elisaeus repraesentabat Dominum quoad Verbum, ideo apparuerunt talia circum illum.

18. The Manuscript deletes scientificum, and inserts intellectuale.

19. Hebrew (recheb) =chariot, ' but also ‘a troop of chariots, or waggons and applies both to the men in them and to the beasts drawing then. Cp English ’cavalry'. The Revised Version (1881-1885) has chariot or troop.

20. In the singular

21. The Manuscript inserts E.

22. et

23. meorum in the Manuscript, in the First Latin Edition.

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. The Manuscript inserts de quibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4728

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4728. ‘Et mittamus eum in unam fovearum’: quod significet inter falsa, constat a significatione ‘fovearum’ quod sint falsa; quod ‘foveae’ sint falsa, est quia homines qui in principiis falsi fuerunt, post mortem sub inferiore terra aliquantum temporis teneantur, usque dum falsa ab illis amota fuerint et quasi ad latera rejecta; loca ibi vocantur ‘foveae’; qui illuc veniunt, sunt qui erunt 1 in vastatione, de qua n. 1106-1113, 2699, 2711, 2714

2 ; inde est quod per ‘foveas’ in sensu abstracto significentur falsa; inferior terra est proxime sub pedibus ac regio circumcirca ad exiguam distantiam; ibi sunt plerique post mortem antequam elevantur in caelum; de hac 3 terra etiam passim memoratur in Verbo; sub illa sunt loca vastationis quae foveae vocantur; infra illa loca et circumcirca ad multam extensionem sunt inferna;

[2] inde aliquantum patet quid infernum, quid inferior terra, et quid fovea, ubi memorantur in Verbo; ut apud Esaiam,

Ad infernum demissus es, ad latera foveae; ... projectus es e sepulcro tuo sicut surculus abominabilis; vestimentum occisorum, confossi gladio, qui descendunt ad lapides foveae,

14:15, 19;

ibi de rege Babelis, per quem repraesentatur profanatio veri; ‘rex’ enim est verum, n. 1672, 2025, 2069, 3009, 4581, et ‘Babel’ profanatio, n. 1182, 1326; ‘infernum’ est ubi sunt damnati; damnatio illorum comparatur ‘surculo abominabili’, ac ‘vestimento occisorum et confossorum gladio descendentium ad lapides foveae’; ‘vestimentum occisorum’ est verum profanatum, ‘confossi gladio’ sunt apud quos verum exstinctum est, ‘fovea’ est falsum quod vastandum, ‘lapides’ sunt termini 4 , inde etiam vocantur ‘latera’, nam circumcirca foveas sunt inferna; quod ‘vestimentum’ sit verum, n. 2576, 5 ‘vestimentum occisorum’ est verum profanatum, ‘sanguis’ enim quo tinctum, est profanum, n. 1003; ‘confossi gladio’ sunt apud quos verum exstinctum est, n. 4503; ex his etiam patet quod absque sensu interno nullatenus sciri possit quid haec sunt:

[3] apud Ezechielem,

Cum fecero descendere te cum descendentibus foveam ad populum saeculi, et habitare fecero te in terra inferiorum; in desolationibus a saeculo cum descendentibus foveam ut non habites; tunc dabo decus in terra viventium, 26:20;

‘descendentes foveam’ pro illis qui mittuntur in vastationem; ‘non habitare cum illis qui descendunt 6 foveam’ pro liberari a falsis:

[4] apud eundem,

Ut non efferant se ob altitudinem suam omnes arbores aquarum, nec mittant ramum suum ad-inter implexa, nec stent super illis ob altitudinem suam omnes bibentes aquas; omnes tradentur morti ad terram inferiorem in medio filiorum hominis, ad descendentes foveam.... A sono ruinae ejus contremiscere faciam gentes, cum descendere fecero illum in infernum cum descendentibus foveam; et consolabuntur se in terra inferiore omnes arbores Edenis, selectio et praecipuum Libani, omnes bibentes aquas, 31:14, 16;

ibi de Aegypto per quam significatur scientia quae ex se in mysteria fidei intrat, hoc est, illi qui ita faciunt, n. 1164, 1165, 1186; ex supra dictis liquet quid per infernum, per foveam, et per terram inferiorem quae ibi apud Prophetam memorantur, significatur, nec aliunde quam ex sensu interno patet quid per arbores aquarum, per arbores Edenis, per ramum missum ad-inter implexa, per electionem 7 et praecipuum Libani, et per bibentes aquas:

[5] apud eundem,

Fili hominis, plange super multitudine Aegypti, et descendere fac illam ipsam et filias gentium magnificarum ad terram inferiorum cum, descendentibus foveam.... Ibi Asshur, ... cui data sunt sepulcra in lateribus foveae, ... omnes confossi gladio, 32:18, [22, ] 23;

haec quid sint, ab illis quae supra explicata sunt, constare potest:

apud Davidem,

Jehovah, ascendere fecisti ex inferno animam meam, vivificasti me ex descendentibus foveam, Ps. 30:4 [KJV 3]:

apud eundem,

Reputatus sum cum descendentibus foveam; factus 8 sum sicut vir non robur; ... posuisti me in fovea inferiorum, in tenebris, in profunditatibus, Ps. 88:5, 7 [KJV 4, 6]:

apud Jonam,

Ad excisiones montium descenderam, terrae vectes super me in aeternum, nihilominus ascendere fecisti e fovea vitam, 2:7 [KJV 6];

ibi de tentationibus Domini, et liberatione ab illis; ‘excisiones montium’ sunt ubi damnatissimi, nimbi enim caliginosi, qui circum illos apparent, sunt 9 montes.

[6] Quod ‘fovea’ sit vastatio falsi, et in sensu abstracto falsum, porro constat apud Esaiam,

Colligentur collectione vinctus ad foveam, et claudentur 10 in claustro, post tamen multitudinem dierum visitabuntur, 24:22:

apud eundem,

Ubi ira angustatoris? Festinabit educens ad aperiendum, et non morietur ad foveam, nec deficiet panis, 51:[13], 14:

apud Ezechielem,

Ecce ego adducens super te alienos, violentos gentium, qui evaginabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et profanabunt splendorem tuum, in foveam demittent te, et morieris mortibus confossorum in corde marium, 28:7, 8

ibi de principe Tyri, per quem significantur qui in principiis falsi sunt:

[7] apud Zachariam,

Exsulta valde filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce Rex tuus venit tibi justus, ... miser et equitans super asino, et super pullo filio asinarum:... per sanguinem foederis emittam vinctos tuos e fovea in qua nulla aqua, 9:[9, ] 11;

‘fovea in qua nulla aqua’ pro falso in quo nihil verum, ut quoque in sequentibus dicitur ‘quod miserint Josephum in foveam, et fovea vacua nulla in illa aqua’, vers. 24:

apud Davidem,

Ad Te Jehovah clamo, petra mea, ne sileas a me, ne forte sileas a me, et similis videar descendentibus in foveam, Ps. 28:1:

apud eundem,

Jehovah fecit ascendere e fovea VASTATIONIS, e caeno luti, et constituit super petra pedes meos, Ps. 40:3 [KJV 2]:

[8] apud eundem,

Ne obruat me fluctus aquarum, nec absorbeat me profunditas 11 , nec claudat super me fovea os suum, Ps. 69:16 [KJV 15]:

apud eundem,

Misit verbum Suum, et sanavit eos, et eripuit eos ex foveis eorum, Ps. 107:20;

‘ex foveis’ pro ex falsis:

apud eundem,

Festina, responde mihi Jehovah, consumptus est spiritus meus, ne abscondas facies Tuas a me, ut similis fiam descendentibus in foveam, Ps. 143:7.

Quia ‘fovea’ significat falsum, et ‘caeci’ illos qui in falsis sunt, n. 2383, ideo Dominus dicit,

Sinite eos, duces caeci sunt caecorum, caecus enim caecum si duxerit, ambo in foveam cadent, Matth. 15:13, 14; Luc. 6:39.

Simile quod per Josephum, etiam repraesentatum est per Jeremiam prophetam, de qua re 12 ipse ita,

Sumpserunt Jeremiam, et projecerunt illum in 13 foveam quae in atrio custodiae, et dimiserunt Jeremiam per funes in foveam ubi nulla aqua, 38:6;

hoc est, rejecerunt Divina Vera inter falsa in quibus nihil veri.

Poznámky pod čarou:

1. dicuntur esse

2. So in the Manuscript, and in the First Latin Edition, but 2711 is clearly incorrect. The Second Latin Edition suggests 2712, but 2701 and 2704seem more likely. see index subjects Regeneratio and Vastatio. 3. haec

4. The Manuscript inserts ejus.

5. The Manuscript inserts inde.

6. The Manuscript inserts in.

7. Cf. 4715

8. reputatus, in the First Latin Edition

9. sicut

10. claudent, in the Manuscript, the First Latin Edition.

11. The First Latin Edition has nec absorbeat me profunditates, and the Manuscript has the same, though absorbeat might be absorbent. Schmidius has it as aboveand asthe Hebrew; Possibly confused with Hebrew fordepths' which occurs in preceding verse.

12. quo

13. ad

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.