Bible

 

Genesis 41:38

Studie

       

38 locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5282

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5282. ‘Et super iterari somnium ad Pharaonem duabus vicibus’: quod significet quia praevisum de utroque naturali, constat ex significatione ‘somnii’ quod sit praevisum, de qua n. 3698, 5091, 5092, 5104; ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex significatione ‘iterari duabus vicibus’ quod sit de utroque 1 naturali, nempe interiore et exteriore; quod naturale sit binum, interius et exterius, videatur n. 5118, 5126; de interiore naturali praevisum est in primo somnio ubi de vaccis, n. 5198, 5202, de exteriore in altero somnio ubi de aristis, n. 5212; inde est quod ‘iterari duabus vicibus’ sit de utroque.

Poznámky pod čarou:

1. nempe de naturali

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5095

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5095. ‘Qui regi Aegypti’: quod significet quae subordinata interiori naturali, constat ex repraesentatione Pharaonis seu ‘regis Aegypti’ in hoc capite quod sit status naturalis novus, de qua n. 5079, 5080, consequenter interius naturale, nam hoc novum factum; quid interius naturale, et exterius, mox supra n. 5094

videatur. Qualis sensus Verbi internus in historicis et in propheticis 1 est, paucis dicendum: ubi in sensu historico memorantur plures personae, sicut hic Josephus, Pharaoh, princeps satellitum, pincerna, pistor, in sensu interno quidem significant varia, sed solum in una persona; causa est quia ‘nomina’ significant res; sicut hic ‘Josephus’ repraesentat Dominum quoad caeleste spirituale e rationali et quoque in naturali, ‘Pharaoh’ Ipsum quoad statum naturalis novum, seu quoad interius naturale, ‘pincerna et pistor’ quoad illa quae sunt externi naturalis; talis est sensus internus; similiter alibi, ut ubi nominantur Abrahamus, Jishakus et Jacobus, in sensu litterae sunt tres personae, at in sensu supremo omnes tres Dominum repraesentant, nempe ‘Abrahamus’ Ipsum Divinum, ‘Jishakus’ Divinum Intellectuale, et ‘Jacobus’ Divinum Naturale Ipsius; etiam apud Prophetas ubi quandoque locutio fit per mera nomina, sive personarum, sive regnorum, sive urbium, et usque simul unam rem sistunt et describunt in sensu interno; qui hoc non novit, facile potest a sensu litterae auferri in varia, et sic dissipari idea rei unius.

Poznámky pod čarou:

1. propheticis ejus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.