Bible

 

Genesis 41:26

Studie

       

26 Septem boves pulchræ, et Septem spicæ plenæ, Septem ubertatis anni sunt : eamdemque vim somnii comprehendunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5304

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5304. ‘Et bonum fuit verbum in oculis Pharaonis’: quod significet complacentiam naturalis, constat ex significatione ‘bonum esse verbum’ quod sit placere; ‘in oculis’ dicitur ex sollemni loquendi formula, quia ‘oculus’ significat visum interiorem, ita intellectum, perceptionem, advertentiam, et plura quae illius visus sunt, n. 2701, 2789, 2829, 3198, 3202, 3820, 4083, 4086, 4339, 4403-4421, 4523-4534; inde per ‘bonum fuit verbum in oculis’ significatur complacentia; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit naturale, de qua saepe prius.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.