Bible

 

Genesis 41:17

Studie

       

17 Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5321

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5321. ‘Et vehi fecit eum in curru secundario’: quod significet significativum quod ab illo omnis doctrina boni et veri, constat ex significatione ‘currus’ quod sit doctrina boni et veri, de qua sequitur; inde 'vehi facere eum in curru' est significativum quod ab illo doctrina illa; haec se referunt ad illa quae prius a Pharaone dicta sunt, ‘Tu eris super domo mea, et super ore tuo osculabitur omnis populus meus, tantum solio magnus ero prae te’, vers. 40 Quod ab ipso doctrina boni et veri significetur, est quia per ‘Josephum’ repraesentatur Dominus quoad Divinum spirituale, n. 3971, 4669, ita quoad Divinum Verum ex Divino Humano Domini, n. 4723, 4727, a quo Divino Vero est caeleste spiritualis; quod omne doctrinae boni et veri sit inde, est quia Dominus est ipsa doctrina, nam omne doctrinae ab Ipso procedit, et omne doctrinae de Ipso agit; omne enim doctrinae agit de bono amoris et vero fidei; a Domino sunt illa, 1 quare Dominus non solum est in illis sed etiam est utrumque; inde constat quod doctrina quae agit de bono et vero, agat de solo Domino, et quod procedat 2 ex Divino Humano Ipsius;

[2] ex Ipso Divino nequaquam 3 aliquod doctrinae procedere potest nisi per Divinum Humanum, hoc est, per Verbum, quod in sensu supremo est Divinum Verum a Divino Humano Domini; quod procedit 4 ab Ipso Divino immediate, hoc ne quidem angeli in intimo caelo possunt capere; causa est quia id 5 est infinitum et sic transcendit omnem captum, etiam angelicum; at quod procedit ex Divino Humano Domini, hoc possunt capere, 6 nam agit de Deo ut de Divino Homine, de quo ex Humano aliqua idea formari potest, et idea quae 7 formata de Humano, acceptatur qualiscumque sit, modo ex bono innocentiae fluat et in bono charitatis sit; hoc est quod intelligitur per Domini verba apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, 8 Ipse exposuit, 1:18:

apud eundem,

Neque vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, 5:37:

et apud Matthaeum,

9 Non Patrem quisquam cognoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, 11:27.

[3] Currus in Verbo plurimis in locis memorantur et vix aliquis scit quod per illos ibi significentur doctrinalia boni et veri, ut et scientifica quae sunt doctrinalium; causa est quia non aliquod spirituale intrat ideam sed solum naturale historicum cum nominatur ‘currus’, sicut etiam cum ‘equi qui ante currum’, cum tamen per ‘equos’ significantur in Verbo intellectualia, n. 2760-2762, 3217, et inde per ‘currum’ doctrinalia et eorum scientifica.

[4] Quod ‘currus’ sint Ecclesiae doctrinalia et quoque scientifica, constare mihi potuit ex curribus toties visis in altera vita; est quoque locus ad dextrum circa terram inferiorem ubi apparent currus et equi cum stabulis in ordine positis; ambulant ibi et confabulantur 10 qui in mundo eruditi fuerunt et pro fine eruditionis habuerunt vitam; talia apparent illis ex angelis in superioribus caelis, 11 quibus cum sermo est de intellectualibus, deque doctrinalibus et scientificis, tunc spiritibus 12 ibi apparent talia.

[5] Quod talia per currus et equos significentur, 13 admodum manifeste patet ex eo quod Elias apparuerit in caelum vectus curru ignis et equis ignis, et quod 14 ille ut et Elisha appellati sint ‘currus Israelis et equites ejus’, de quibus ita in libro 2 Regum, Ecce currus ignis et equi ignis intervenerunt inter illos, et ascendit Elias in turbine in caelum, et Elisha videns et clamans, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, 2:11, 12 et de Elisha in eodem libro, Cum Elisha aegrotabat morbo suo quo mortuus est, descendit ad eum Joash, rex Israelis, et flevit ante facies ejus, et dixit, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, 13:14;

causa quod illi sic appellati sint, est quia per utrumque, tam Eliam quam Elisham, repraesentatus est Dominus quoad Verbum, videatur Praef. ad Gen. 18, et n. 2762, 5247 fin. ; ipsum Verbum principaliter est doctrina boni et veri, nam inde est omne doctrinae; ex eadem 15 causa etiam erat quod circum Elisham visus sit puero, cujus oculos aperuit Jehovah, Mons plenus equis et curribus ignis, 2 Reg. 6:17 16 17 :

[6] quod ‘currus’ sit doctrinale, et ‘equus’ 18 intellectuale, constat quoque ex aliis locis in Verbo, ut apud Ezechielem,

Satiabimini super mensa Mea equo et curru, forti et omni viro belli; sic dabo gloriam Meam gentibus, 39:20, [21]; Apoc. 19:18;

ibi agitur de Adventu Domini; quod ibi per ‘equum et currum’ non significetur equus et currus, cuivis patet, his enim ‘super mensa Domini non satiandi erunt’ sed talibus quae per equum et currum significantur, nempe intellectualibus et doctrinalibus boni et veri.

[7] Similia per equos et currus significantur in sequentibus his locis:

apud Davidem,

Currus Dei sunt binae myriades, milleni pacificorum, Dominus in illis, Sinai in sanctuario, Ps. 68:18 [KJV Ps. 68:17]:

apud eundem,

Jehovah operit Se luce quasi veste, extendit caelos sicut cortinam, contignans aquis triclinia Sua, ponit nubes currus Suos, ambulat super alis venti, Ps. 104:2, 3:

apud Esaiam,

Propheticum deserti maris: ... Sic dixit ad me Dominus, Constitue speculatorem qui spectet, nuntiet; vidit ergo currum, par equitum, 19 currum asini, currum cameli, et auscultavit auscultationem, magna auscultatio; clamavit enim leo super specula, Domine, ego stans jugiter interdiu, et super custodia mea ego constitutus omnibus noctibus; tum vero ecce currus viri, par equitum; ... et dixit, Cecidit, cecidit Babel, xxi [1, ] 6-9:

[8] apud eundem,

Tunc adducent omnes fratres vestros in omnibus gentibus munus Jehovae super equis, et super curru, et super redis cameratis, et super mulis, et super veredariis, ad montem sanctitatis Meae, Hierosolymam, 66:20:

apud eundem,

Ecce Jehovah in igne veniet, et sicut procella currus Ipsius, 66:15:

apud Habakkuk, Num fluviis succensuit Jehovah? num contra fluvios ira Tua? num contra mare excandescentia Tua? quod equitas super equis Tuis, currus Tui salus? 3:8:

apud Zachariam, Sustuli oculos meos et vidi, cum ecce quatuor currus, exeuntes ab inter duos montes, montes autem montes aeris; ad currum primum equi rufi, ad currum secundum equi nigri, ad currum tertium equi albi, et ad currum quartum equi grandinati, 6:1-3:

[9] et apud Jeremiam,

Intrabunt per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et equis, ipsi et principes eorum, vir Jehudae, et habitatores Hierosolymae, et habitabitur civitas haec in saeculum, 17:25, 22:4;

‘civitas quae habitabitur in saeculum’ non est Hierosolyma sed Ecclesia Domini quae per ‘Hierosolymam’ significatur, n. 402, 2117, 3654; 'reges qui per portas civitatis illius intrabunt' non sunt reges sed Ecclesiae vera, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068; ita ‘principes’ nec sunt principes sed primaria veri, n. 1482, 2089, 5044; ‘sedentes super throno Davidis’ sunt Divina Vera quae procedunt a Domino, n. 5313; ‘equitantes in curru et equis’ sunt inde intellectualia et doctrinalia. Currus etiam in historicis Verbi multoties 20 memorantur, et quia historica Verbi omnia repraesentant, et voces significant, talia quae in regno Domini et in Ecclesia, ibi quoque ‘currus’ similia 20 significant.

[10] 21 Quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque ‘currus’, et in illo sensu significant doctrinalia mali et falsi, 22 tum scientifica illa confirmantia; ut in his locis:

apud Esaiam,

Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et super equo innituntur, et confidunt super curru quod multus, et super equitibus quod validi sint valde, sed non respiciunt ad Sanctum Israelis, 31:1:

apud eundem,

Per manum servorum 23 tuorum blasphemasti Dominum, et dixisti, Per multitudinem currus mei ego ascendi altitudinem montium, latera Libani, ubi exscindam proceritatem cedrorum ejus, electionem abietum ejus, 37:24;

ibi responsum propheticum ad verba elata Rabshakes ducis regis Asshuris:

apud Jeremiam,

Ecce aquae ascendentes a septentrione, quae fient in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in illa; ... et ejulabit omnis habitator terrae a voce plausus equorum ungularum fortium ejus, a tumultu currus ejus, strepitu rotarum ejus, 47:2, 3:

[11] apud Ezechielem,

Prae abundantia equorum ejus obteget te pulvis eorum, prae voce equitis et rotae, et currus, commovebuntur muri tui, quando venerit in portas tuas, juxta introitus urbis perruptae; per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, 26:10, 11:

apud Haggaeum, Evertam thronum regnorum, et perdam robur regnorum gentium, evertam etiam currum, et equitantes eo, et descendent equi et equites eorum, 2:22:

apud Zachariam, Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, exscindam arcum belli; contra loquetur pacem gentibus, 9:10 24 :

apud Jeremiam,

Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae ejus, dixit enim, Ascendam, obtegam terram, perdam urbem, et habitantes in illa; ascendite equi, insanite currus, 46:8, 9.

[12] Per ‘equos’ et ‘currus’ quibus Aegyptii persecuti filios Israelis, et cum quibus Pharaoh intravit mare Suph, ubi rotae curruum dimovebantur, et per plura de equis et curribus, quae maximam partem descriptionis illius faciunt, Exod. xiv, 25 versibus 6, 7, 9, 17, 23, 25, 26; et 15:4, 19, significantur intellectualia, doctrinalia et scientifica falsi, et inde ratiocinia quae pervertunt et exstinguunt vera Ecclesiae; talium pernicies et mors ibi describitur.

Poznámky pod čarou:

1. et

2. de

3. aliquid

4. The manuscript has ex.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. quia de Humano aliquam ideam (m’s in last two words deleted later) formare (altered to formari) possunt deleted and followed by potest. Above de Humano is writtenqui accipit doctrinam. A marginal note without marks for insertion reads hoc enim sistit Deum, de quo doctrina agit, ut Divinum Hominem, ita de quo aliqua idea ex similitudine cum homine (last four words deleted)

7. formatur

8. Ille

9. Nemo cognoscit Filium nisi Pater, neque

10. The Manuscript inserts illi.

11. quia ibi

12. circa inferiorem terram

13. constare potest

14. is tum

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The Manuscript inserts quia Elisaeus repraesentabat Dominum quoad Verbum, ideo apparuerunt talia circum illum.

18. The Manuscript deletes scientificum, and inserts intellectuale.

19. Hebrew (recheb) =chariot, ' but also ‘a troop of chariots, or waggons and applies both to the men in them and to the beasts drawing then. Cp English ’cavalry'. The Revised Version (1881-1885) has chariot or troop.

20. In the singular

21. The Manuscript inserts E.

22. et

23. meorum in the Manuscript, in the First Latin Edition.

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. The Manuscript inserts de quibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5044

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5044. ‘Et dedit princeps domus carceris’: quod significet verum gubernans in statu tentationum, constat ex significatione ‘principis’ quod sit verum primarium, ita gubernans, de qua sequitur; et ex significatione ‘domus carceris’ quod sit vastatio falsi, proinde tentatio, de qua supra n. 5038, 5039, 1 5043; quid verum gubernans in statu tentationum, primo dicendum:

apud omnes qui in tentationibus sunt, influit verum a Domino, quod regit et gubernat cogitationes; id erigit illos quoties in dubitationes et quoque in desperationes labuntur; verum illud gubernans est id verum et tale verum quod ex Verbo vel ex doctrina didicerunt, et ipsi apud se confirmarunt; alia vera quidem etiam tunc revocantur sed non gubernant interiora eorum; quandoque id verum quod gubernat, non sistitur conspicue ante intellectum sed latet in obscuro et usque gubernat; influit enim Divinum Domini in illud, et sic tenet interiora mentis in illo, quapropter cum illud in lucem venit, accipit ille qui in tentatione est, consolationem, et sublevatur;

[2] non est ipsum illud verum, sed est affectio illius veri per quam Dominus gubernat illos qui in tentationibus sunt 2 ;

Divinum enim non influit nisi in illa quae sunt affectionis; verum quod in interioribus hominis implantatum et irradicatum est, implantatum [et] irradicatum est per affectionem, et prorsus nihil absque affectione; verum quod per affectionem implantatum et irradicatum est, hoc haeret, et revocatur per affectionem et cum sic verum illud revocatur, sistit 3 affectionem ei conjunctam quae affectio est reciproca hominis. Quia ita cum homine qui in tentationibus est, se habet, ideo nullus in tentationem aliquam spiritualem admittitur priusquam in adulta aetate est et imbuerat ita aliquod verum per quod gubernari queat; si non id, succumbit, et tunc status ejus posterior fit pejor priore. Ex his constare potest quid intelligitur per verum gubernans in statu tentationum, quod significatur per ‘principem domus carceris’.

[3] Quod ‘princeps’ sit primarium verum, est quia ‘rex’ in sensu interno significat ipsum verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4789, 4966; inde ‘principes’ quia sunt regis, significant primaria illius veri; quod principes illa significent, videatur n. 1482, 2089; sed quia ibi ex aliis locis in Verbo non ita ostensum est, licet hic aliqua afferre;

apud Esaiam,

Puer natus est nobis, filius datus est nobis, super cujus humero principatus:... princeps pacis, multiplicans 4 principatum, et pacem, non erit finis, 9:5, 6 [KJV 6, 7];

ibi de Domino; ‘principatus super humero’ est omne Divinum Verum in caelis ab Ipso, caeli enim distincti sunt in principatus secundum vera ex bono, inde quoque angeli vocantur principatus; ‘pax’est status beatitudinis in caelis afficiens bonum et verum ab intimis, n. 3780, inde Dominus vocatur ‘princeps pacis’ et dicitur ‘multiplicans principatum et pacem, quibus non finis’:

[4] apud eundem,

Stulti sunt principes Zoanis, sapientes, consiliarii Pharaonis:... quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis?... infatuati principes Zoanis, decepti principes Noph; et seduxerunt Aegyptum angularem lapidem tribuum, 19:11, 13;

ibi de Aegypto, per quam significatur scientificum Ecclesiae, n. 4749, ita verum naturale quod ultimum ordinis est, quare etiam Aegyptus hic vocatur ‘angularis lapis tribuum’; ‘tribus’ enim sunt omnia veri in uno complexu, n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060; hic autem ‘Aegyptus’ est scientificum quod pervertit vera Ecclesiae, ita vera in ultimo ordinis falsificata, quae sunt ‘principes Zoanis et principes Noph’; quod dicat se ‘filium regum antiquitatis’ est quia scientifica ibi fuerunt ex veris Antiquae Ecclesiae; ipsa vera significantur per ‘reges’, ut supra ostensum, et vera Ecclesiae Antiquae per ‘reges antiquitatis’:

[5] apud eundem,

Asshur non rectum cogitat, et cor illius non rectum meditatur, nam ad perdendum cor ejus, et ad exscindendum gentes non paucas, nam dicit, Nonne principes mei sunt reges? 10:7, 8;

‘Asshur’ pro ratiocinatione de veris Divinis, unde falsitates, ita pro ratione perversa, n. 1186; vera inde falsificata seu falsa, quae per ratiocinationem fiunt et apparent sicut ipsissima vera, significantur per quod dicat ‘nonne principes mei sunt reges?’;

quod ‘Asshur’ sit ratiocinatio, et quod ‘principes qui 5 reges’,

sint primaria falsa quae creduntur esse ipsissima vera, non videri potest et inde 6 credi quamdiu mens in sensu litterae historico tenetur, et adhuc minus si in negativo est quod sanctius quid et universalius Verbo Divino insit, quam quod in littera apparet; cum tamen in sensu interno per ‘Asshurem’ nihil aliud quam ratio et ratiocinatio in Verbo intelligitur, et per ‘reges’ ipsa vera, perque ‘principes’ primaria veri; ignoratur etiam in caelo quid Asshur, et quoque angeli 7 a se rejiciunt ideam regis et principis, et cum appercipiunt illam apud hominem, transferunt illam ad Dominum, et percipiunt id quod procedit a Domino et quod est Domini in caelo, nempe Divinum Verum a Divino Bono Ipsius:

[6] apud eundem,

Cadit Asshur gladio non viri, et gladius non hominis comedet illum, ... etiam petra ejus prae formidine transibit, et consternabuntur a vexillo principes ejus,

31:8, 9;

ibi etiam de Aegypto, quae est scientificum Ecclesiae perversum; ratiocinatio a scientificis de veris Divinis unde perversio et falsificatio, est ‘Asshur’; vera illa perversa et falsificata sunt ‘principes’; ‘gladius quo 8 Asshur cadet’ est falsum pugnans et vastans verum, n. 2799,

Fiet vobis robur Pharaonis in pudorem et fiducia in umbra Aegypti in ignominiam, cum fuerint in Zoan principes ejus, 30:3, 4;

[7] ‘in Zoan principes’ pro veris falsificatis, ita pro falsis, ut supra:

apud eundem,

Possidebunt eam platea et anataria, ac noctua et corvus habitabunt in ea; extendet super eam lineam inanitatis et per habitabunt nobiles ejus non ibi, regnum vocent, et perpendicula vastitatis; nobilis ejus non ibi, regnum vocent, et omnes principes ejus erunt nihil, Esai. 34:11, 12; ‘platea, anataria, noctua, corvus’ pro generibus falsi quae existunt cum vera Divina quae in Verbo, nihili fiunt; desolatio et vastatio veri significatur per ‘lineam inanitatis et perpendicula vastitatis’, et falsa quae illis primaria vera, per ‘principes’:

apud eundem,

Profanos reddam principes sanctitatis, et dabo in devotionem Jacobum, et Israelem in opprobria, 43:28;

‘profanos reddere principes sanctitatis’ pro sancta vera; exstirpatio veri Ecclesiae externae et internae significatur per ‘dare in devotionem Jacobum, et Israelem in opprobria’; quod ‘Jacob’ sit Ecclesia externa et ‘Israel’ interna, videatur n. 4286:

[8] apud Jeremiam,

Intrabunt per portas civitatis hujus reges et principes sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et super equis, ipsi et principes illorum, 17:25;

qui Verbum in, sensu historico hic intelligit, is non scire potest quod aliquid altius et sanctius in his reconditum sit quam quod reges et principes intrabunt per portas civitatis in curru et super equis, et colligit inde quod significetur regni duratio, sed qui novit quid in sensu interno significat civitas, quid reges, quid principes, quid thronus Davidis, et quid equitare in curru et super equis, is videt altiora et sanctiora ibi; ‘civitas’ enim seu Hierosolyma significat regnum Domini spirituale, n. 2117, 3654; ‘reges’ Divina Vera, ut supra ostensum; ‘principes’ primaria veri, ‘thronus Davidis’ caelum Domini, n. 1888, ‘equitare in curru et super equis’ intellectuale spirituale Ecclesiae, n. 2760, 2761, 9 3217:

[9] apud eundem,

Gladie contra Chaldaeos, ... et contra habitatores Babelis, et contra principes ejus, et contra sapientes ejus; gladie contra mendaces, ... gladie contra equos ejus, et contra currus ejus, 50:35-37;

‘gladius’ pro vero pugnante contra falsum, et pro falso pugnante contra verum et id vastante, n. 2799, 4499; ‘Chaldaei’ pro illis qui profanant vera 10 , et ‘habitatores Babelis’ qui profanant bonum, n. 1182, 1283, 1295, 1304, 11 1307, 1308, 1321, 1322, 1326, 1327. f; ‘principes’ pro falsis quae illis primaria vera; ‘equi’ pro intellectuali Ecclesiae, ‘currus’ pro doctrinali ejus, quorum vastatio significatur per ‘gladium contra equos et contra currus’:

[10] apud eundem,

Quomodo obnubilat in ira Sua Dominus filiam Zionis, absorpsit Dominus, non pepercit omnibus habitaculis Jacobi, destruxit in excandescentia Sua munimenta filiae Jehudae, projecit in terram, profanavit regnum et principes ejus; ... subsederunt in terram portae 12 , et confregit vectes 12 , rex et principes 12 inter gentes, Thren. 2:1, 2, 9; ‘filia Zionis et 13 Jehudae’ pro Ecclesia caelesti, hic pro illa destructa; ‘regnum’ pro veris doctrinae ibi, n. 2547, 4691; ‘rex’ pro ipso vero, 'principes' pro primariis ejus:

[11] apud eundem,

Cutes nostrae sicut clibanus denigratae sunt propter procellas famis, mulieres in Zione compresserunt, virgines in urbibus Jehudae, principes manu eorum suspensi sunt, Thren. 5:10-12;

‘principes manu eorum suspensi’ pro quod vera profanata, suspensio enim repraesentabat damnationem profanationis; et quia suspensio illam 14 repraesentabat, etiam mandatum est Cum populus scortatus post Baalpeorem et adorarent deos eorum, ut principes suspenderentur ante solem, Num. 25:1-3, 4; ‘scortari enim post Baalpeorem et adorare deos eorum’ erat profanare cultum:

apud Ezechielem Rex lugebit, et princeps induetur stupore, et manus populi terrae perterrebuntur, ex via illorum agam cum illis, 7:27;

‘rex’ similiter pro vero in genere, et ‘princeps’ pro primariis ejus:

[12] apud eundem,

Princeps qui in medio eorum super humero portabitur sub tenebras et exibit, parietem perfodient ad educendum per eum, facies ejus obvelabit ut non videat ad oculum ille terram, 12:12;

quod ‘princeps’ hic non sit princeps, manifeste patet, sed quod ‘sit’ verum Ecclesiae, de quo cum dicitur quod ‘super humero portabitur sub tenebras’, est quod omni potentia deferatur 15 inter falsa, ‘tenebrae’ enim sunt falsa; ‘facies obvelare’ est quod verum prorsus non videatur; ut ‘non videat ad oculum terram’ est quod nihil Ecclesiae; quod ‘terra’ sit Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 f, 2928, 3355, 4447, 4535:

apud Hoscheam,

Dies multos sedebunt filii Israelis, non rex et non princeps, et non sacrificium, et non statua, et non ephodus, et non teraphim, 3:4:

[13] et apud Davidem,

Tota gloriosa filia regis intus, et de implexis auri vestis ejus, in acupictis adducetur regi, loco patrum tuorum erunt filii tui, pones eos in principes in universa terra, Ps. 45:14, 15, 17 [KJV 13, 14, 16];

‘filia regis’ est regnum Domini spirituale; regnum Ipsius spirituale dicitur a vero Divino Domini, quod ibi 16 describitur per ‘vestem ex implexis auri et ex acupictis’; ‘filii’ sunt vera illius regni quae a Divino Domini, quae ‘principes’, hoc est, primaria erunt. Per ‘principem’, de quo et de cujus possessione in Nova Hierosolyma et in nova terra agitur apud Ezech. 45:3; 14:7, 8, 17; 46:8, 10, 12, 16, 18; 48:21, significatur in genere verum quod a Divino Domini; per ‘Novam enim Hierosolymam’ ibi, et per ‘Novum Templum’, et per novam terram' intelligitur regnum Domini in caelis et in terris, quod ibi per repraesentativa qualia alibi in Verbo, describitur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. per quod Dominus gubernat illos qui in tentationibus sunt sed est affectio illius veri

3. The Manuscript inserts quoque.

4. Schmidius has multiplicanti which Swedenborg has in 3780 and 5575; but here he intended multiplicans as the later explanation shows. The difference is that between endless multiplying of sovereignty and peace' and the ‘multiplying of endless sovereignty and peace’.

5. The Manuscript inserts sunt.

6. The Manuscript inserts non.

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

9. The Manuscript inserts 2762

10. verum

11. The Manuscript inserts 1306

12. The Manuscript inserts ejus.

13. The Manuscript inserts filia.

14. hanc

15. defertur

16. quod ab Ipso ibi, quod

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.