Bible

 

Genesis 41:11

Studie

       

11 ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5321

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5321. ‘Et vehi fecit eum in curru secundario’: quod significet significativum quod ab illo omnis doctrina boni et veri, constat ex significatione ‘currus’ quod sit doctrina boni et veri, de qua sequitur; inde 'vehi facere eum in curru' est significativum quod ab illo doctrina illa; haec se referunt ad illa quae prius a Pharaone dicta sunt, ‘Tu eris super domo mea, et super ore tuo osculabitur omnis populus meus, tantum solio magnus ero prae te’, vers. 40 Quod ab ipso doctrina boni et veri significetur, est quia per ‘Josephum’ repraesentatur Dominus quoad Divinum spirituale, n. 3971, 4669, ita quoad Divinum Verum ex Divino Humano Domini, n. 4723, 4727, a quo Divino Vero est caeleste spiritualis; quod omne doctrinae boni et veri sit inde, est quia Dominus est ipsa doctrina, nam omne doctrinae ab Ipso procedit, et omne doctrinae de Ipso agit; omne enim doctrinae agit de bono amoris et vero fidei; a Domino sunt illa, 1 quare Dominus non solum est in illis sed etiam est utrumque; inde constat quod doctrina quae agit de bono et vero, agat de solo Domino, et quod procedat 2 ex Divino Humano Ipsius;

[2] ex Ipso Divino nequaquam 3 aliquod doctrinae procedere potest nisi per Divinum Humanum, hoc est, per Verbum, quod in sensu supremo est Divinum Verum a Divino Humano Domini; quod procedit 4 ab Ipso Divino immediate, hoc ne quidem angeli in intimo caelo possunt capere; causa est quia id 5 est infinitum et sic transcendit omnem captum, etiam angelicum; at quod procedit ex Divino Humano Domini, hoc possunt capere, 6 nam agit de Deo ut de Divino Homine, de quo ex Humano aliqua idea formari potest, et idea quae 7 formata de Humano, acceptatur qualiscumque sit, modo ex bono innocentiae fluat et in bono charitatis sit; hoc est quod intelligitur per Domini verba apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, 8 Ipse exposuit, 1:18:

apud eundem,

Neque vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, 5:37:

et apud Matthaeum,

9 Non Patrem quisquam cognoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, 11:27.

[3] Currus in Verbo plurimis in locis memorantur et vix aliquis scit quod per illos ibi significentur doctrinalia boni et veri, ut et scientifica quae sunt doctrinalium; causa est quia non aliquod spirituale intrat ideam sed solum naturale historicum cum nominatur ‘currus’, sicut etiam cum ‘equi qui ante currum’, cum tamen per ‘equos’ significantur in Verbo intellectualia, n. 2760-2762, 3217, et inde per ‘currum’ doctrinalia et eorum scientifica.

[4] Quod ‘currus’ sint Ecclesiae doctrinalia et quoque scientifica, constare mihi potuit ex curribus toties visis in altera vita; est quoque locus ad dextrum circa terram inferiorem ubi apparent currus et equi cum stabulis in ordine positis; ambulant ibi et confabulantur 10 qui in mundo eruditi fuerunt et pro fine eruditionis habuerunt vitam; talia apparent illis ex angelis in superioribus caelis, 11 quibus cum sermo est de intellectualibus, deque doctrinalibus et scientificis, tunc spiritibus 12 ibi apparent talia.

[5] Quod talia per currus et equos significentur, 13 admodum manifeste patet ex eo quod Elias apparuerit in caelum vectus curru ignis et equis ignis, et quod 14 ille ut et Elisha appellati sint ‘currus Israelis et equites ejus’, de quibus ita in libro 2 Regum, Ecce currus ignis et equi ignis intervenerunt inter illos, et ascendit Elias in turbine in caelum, et Elisha videns et clamans, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, 2:11, 12 et de Elisha in eodem libro, Cum Elisha aegrotabat morbo suo quo mortuus est, descendit ad eum Joash, rex Israelis, et flevit ante facies ejus, et dixit, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, 13:14;

causa quod illi sic appellati sint, est quia per utrumque, tam Eliam quam Elisham, repraesentatus est Dominus quoad Verbum, videatur Praef. ad Gen. 18, et n. 2762, 5247 fin. ; ipsum Verbum principaliter est doctrina boni et veri, nam inde est omne doctrinae; ex eadem 15 causa etiam erat quod circum Elisham visus sit puero, cujus oculos aperuit Jehovah, Mons plenus equis et curribus ignis, 2 Reg. 6:17 16 17 :

[6] quod ‘currus’ sit doctrinale, et ‘equus’ 18 intellectuale, constat quoque ex aliis locis in Verbo, ut apud Ezechielem,

Satiabimini super mensa Mea equo et curru, forti et omni viro belli; sic dabo gloriam Meam gentibus, 39:20, [21]; Apoc. 19:18;

ibi agitur de Adventu Domini; quod ibi per ‘equum et currum’ non significetur equus et currus, cuivis patet, his enim ‘super mensa Domini non satiandi erunt’ sed talibus quae per equum et currum significantur, nempe intellectualibus et doctrinalibus boni et veri.

[7] Similia per equos et currus significantur in sequentibus his locis:

apud Davidem,

Currus Dei sunt binae myriades, milleni pacificorum, Dominus in illis, Sinai in sanctuario, Ps. 68:18 [KJV Ps. 68:17]:

apud eundem,

Jehovah operit Se luce quasi veste, extendit caelos sicut cortinam, contignans aquis triclinia Sua, ponit nubes currus Suos, ambulat super alis venti, Ps. 104:2, 3:

apud Esaiam,

Propheticum deserti maris: ... Sic dixit ad me Dominus, Constitue speculatorem qui spectet, nuntiet; vidit ergo currum, par equitum, 19 currum asini, currum cameli, et auscultavit auscultationem, magna auscultatio; clamavit enim leo super specula, Domine, ego stans jugiter interdiu, et super custodia mea ego constitutus omnibus noctibus; tum vero ecce currus viri, par equitum; ... et dixit, Cecidit, cecidit Babel, xxi [1, ] 6-9:

[8] apud eundem,

Tunc adducent omnes fratres vestros in omnibus gentibus munus Jehovae super equis, et super curru, et super redis cameratis, et super mulis, et super veredariis, ad montem sanctitatis Meae, Hierosolymam, 66:20:

apud eundem,

Ecce Jehovah in igne veniet, et sicut procella currus Ipsius, 66:15:

apud Habakkuk, Num fluviis succensuit Jehovah? num contra fluvios ira Tua? num contra mare excandescentia Tua? quod equitas super equis Tuis, currus Tui salus? 3:8:

apud Zachariam, Sustuli oculos meos et vidi, cum ecce quatuor currus, exeuntes ab inter duos montes, montes autem montes aeris; ad currum primum equi rufi, ad currum secundum equi nigri, ad currum tertium equi albi, et ad currum quartum equi grandinati, 6:1-3:

[9] et apud Jeremiam,

Intrabunt per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et equis, ipsi et principes eorum, vir Jehudae, et habitatores Hierosolymae, et habitabitur civitas haec in saeculum, 17:25, 22:4;

‘civitas quae habitabitur in saeculum’ non est Hierosolyma sed Ecclesia Domini quae per ‘Hierosolymam’ significatur, n. 402, 2117, 3654; 'reges qui per portas civitatis illius intrabunt' non sunt reges sed Ecclesiae vera, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068; ita ‘principes’ nec sunt principes sed primaria veri, n. 1482, 2089, 5044; ‘sedentes super throno Davidis’ sunt Divina Vera quae procedunt a Domino, n. 5313; ‘equitantes in curru et equis’ sunt inde intellectualia et doctrinalia. Currus etiam in historicis Verbi multoties 20 memorantur, et quia historica Verbi omnia repraesentant, et voces significant, talia quae in regno Domini et in Ecclesia, ibi quoque ‘currus’ similia 20 significant.

[10] 21 Quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque ‘currus’, et in illo sensu significant doctrinalia mali et falsi, 22 tum scientifica illa confirmantia; ut in his locis:

apud Esaiam,

Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et super equo innituntur, et confidunt super curru quod multus, et super equitibus quod validi sint valde, sed non respiciunt ad Sanctum Israelis, 31:1:

apud eundem,

Per manum servorum 23 tuorum blasphemasti Dominum, et dixisti, Per multitudinem currus mei ego ascendi altitudinem montium, latera Libani, ubi exscindam proceritatem cedrorum ejus, electionem abietum ejus, 37:24;

ibi responsum propheticum ad verba elata Rabshakes ducis regis Asshuris:

apud Jeremiam,

Ecce aquae ascendentes a septentrione, quae fient in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in illa; ... et ejulabit omnis habitator terrae a voce plausus equorum ungularum fortium ejus, a tumultu currus ejus, strepitu rotarum ejus, 47:2, 3:

[11] apud Ezechielem,

Prae abundantia equorum ejus obteget te pulvis eorum, prae voce equitis et rotae, et currus, commovebuntur muri tui, quando venerit in portas tuas, juxta introitus urbis perruptae; per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, 26:10, 11:

apud Haggaeum, Evertam thronum regnorum, et perdam robur regnorum gentium, evertam etiam currum, et equitantes eo, et descendent equi et equites eorum, 2:22:

apud Zachariam, Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, exscindam arcum belli; contra loquetur pacem gentibus, 9:10 24 :

apud Jeremiam,

Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae ejus, dixit enim, Ascendam, obtegam terram, perdam urbem, et habitantes in illa; ascendite equi, insanite currus, 46:8, 9.

[12] Per ‘equos’ et ‘currus’ quibus Aegyptii persecuti filios Israelis, et cum quibus Pharaoh intravit mare Suph, ubi rotae curruum dimovebantur, et per plura de equis et curribus, quae maximam partem descriptionis illius faciunt, Exod. xiv, 25 versibus 6, 7, 9, 17, 23, 25, 26; et 15:4, 19, significantur intellectualia, doctrinalia et scientifica falsi, et inde ratiocinia quae pervertunt et exstinguunt vera Ecclesiae; talium pernicies et mors ibi describitur.

Poznámky pod čarou:

1. et

2. de

3. aliquid

4. The manuscript has ex.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. quia de Humano aliquam ideam (m’s in last two words deleted later) formare (altered to formari) possunt deleted and followed by potest. Above de Humano is writtenqui accipit doctrinam. A marginal note without marks for insertion reads hoc enim sistit Deum, de quo doctrina agit, ut Divinum Hominem, ita de quo aliqua idea ex similitudine cum homine (last four words deleted)

7. formatur

8. Ille

9. Nemo cognoscit Filium nisi Pater, neque

10. The Manuscript inserts illi.

11. quia ibi

12. circa inferiorem terram

13. constare potest

14. is tum

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The Manuscript inserts quia Elisaeus repraesentabat Dominum quoad Verbum, ideo apparuerunt talia circum illum.

18. The Manuscript deletes scientificum, and inserts intellectuale.

19. Hebrew (recheb) =chariot, ' but also ‘a troop of chariots, or waggons and applies both to the men in them and to the beasts drawing then. Cp English ’cavalry'. The Revised Version (1881-1885) has chariot or troop.

20. In the singular

21. The Manuscript inserts E.

22. et

23. meorum in the Manuscript, in the First Latin Edition.

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. The Manuscript inserts de quibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2760

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

QUAERITE PRIMO REGNUM DEI, ET JUSTITIAM EJUS, ET OMNIA ADJICIENTUR VOBIS (Matth. 6:33)

PRAEFATIO

Quantum hallucinantur illi qui in solo sensu litterae manent, nec exquirunt sensum internum ab aliis locis ubi ille in Verbo explicatur, constare manifeste potest a tot haeresibus quarum unaquaevis suum dogma ex litterali sensu Verbi confirmat; imprimis ex magna illa quam vesanus et infernalis amor sui et mundi induxit ex Domini verbis ad Petrum,

Ego tibi dico quod tu sis Petrus, et super hac petra aedificabo Meam Ecclesiam, et portae inferni non praevalebunt ei: et dabo tibi claves regni caelorum, et quicquid ligaveris super terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris super terra, erit solutum in caelis, Matth. 16:15-19.

[2] Qui sensum litterae premunt, putant quod haec dicta sint de Petro et quod illi tanta potestas data sit; tametsi norunt quod Petrus fuerit homo admodum simplex, et quod ille nusquam talem potestatem exercuerit, et quod exercere illam contra Divinum sit; usque tamen, quia ex vesano et infernali amore sui et mundi sibi arrogare volunt summam potestatem in terra et in caelo et se deos facere, hoc secundum litteram explicant, et acriter defendunt; cum tamen sensus internus eorum verborum est, quod ipsa Fides in Dominum, quae solum est apud eos qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt, illam potestatem habeat, et usque non fides sed Dominus a Quo fides; per 'petra' ibi intelligitur illa fides, ut ubivis alibi in Verbo; super illa 'aedificatur Ecclesia' et contra illam 'portae inferni non praevalent'; et illi fidei sunt claves regni caelorum, claudit illa caelum ne mala et falsa intrent, et aperit illa caelum pro bonis et veris; hic est sensus internus horum verborum;

[3] duodecim apostoli, sicut duodecim tribus Israelis, non aliud repraesentarunt quam omnia fidei talis, n. 577, 2089, 2129, 2130f; 'Petrus' ipsam fidem, 'Jacobus' charitatem, et 'Johannes' bona charitatis, videatur Praefatio ad cap. xviii Gen. similiter ac Reuben, Simeon, et Levi, primogeniti Jacobi, in Ecclesia repraesentativa Judaica et Israelitica, quod ex mille locis in Verbo constat; et quia 'Petrus' referebat fidem, illa verba ad eum dicta sunt. Ex his patet in quas tenebras conjiciunt se, et secum alios, qui explicant omnia secundum litteram, ut qui illa verba ad Petrum, quibus derogant Domino et sibi arrogant potestatem salvandi genus humanum.

LIBRI GENESEOS CAPUT VIGESIMUM SECUNDUM

2760. Apud Johannem in Apocalypsi describitur ita Verbum quoad sensum internum, Vidi caelum apertum, ecce Equus Albus, et Qui sedens super illo vocabatur fidelis et verus, et in justitia judicat et pugnat: oculi Ipsius flamma ignis, et super capite Ipsius diademata multa; habens nomen scriptum quod nemo novit nisi Ipse: et circumindutus vestimento tincto sanguine; et vocatur nomen Ipsius Verbum Dei. Et exercitus, qui in 1 caelis, sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssino albo mundo.... Et habet super vestimento et super femore Suo, nomen scriptum, Rex regum, et Dominus dominorum, 19:11-14, 16.

Quid singula haec involvunt, nemo scire potest nisi ex sensu interno; manifestum est quod unumquodvis aliquod repraesentativum et significativum sit, nempe ‘caelum quod apertum’, ‘equus qui albus’, ‘sedens super illo quod fidelis et verus, et in justitia judicans et pugnans’, quod ‘oculi Ipsius flamma ignis’, quod ‘super capite diademata multa’, quod ‘nomen haberet quod nemo novit nisi Ipse’, quod ‘circumindutus vestimento tincto sanguine’, quod ‘exercitus qui in caelo sequerentur Ipsum super equis albis’, quod ‘illi induti byssino albo mundo’, et quod ‘super vestimento et super femore haberet nomen scriptum’; apertis verbis dicitur quod sit Verbum, et quod sit Dominus Qui Verbum, nam dicitur, ‘Vocatur nomen Ipsius Verbum Dei’, dein ‘habet super vestimento et super femore Suo nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum’.

[2] Ex interpretatione singularum vocum patet quod hic describatur Verbum quoad sensum internum; quod ‘caelum sit apertum’ repraesentat et significat quod internus sensus Verbi non videatur quam in caelo et ab illis quibus caelum est apertum, hoc est, qui in amore et inde fide in Dominum sunt: ‘equus qui albus’ repraesentat et significat intellectum Verbi quoad interiora illius; quod equus albus id sit, patebit a sequentibus: ‘sedens super illo’ quod sit Verbum et Dominus Qui Verbum, constat: ‘Qui fidelis et ex justitia judicans’ vocatur ex bono, ac ‘verus et ex justitia pugnans’ ex vero; 2 nam Ipse Dominus est justitia: ‘oculi ejus flamma ignis’ significant Divinum Verum ex Divino Bono Divino Amoris Ipsius 2 : ‘super capite Ipsius diademata multa’ significant omnia fidei: ‘habens nomen scriptum quod nemo novit nisi Ipse’ significat quod quale sit Verbum in sensu interno, nemo videat quam Ipse et cui Ipse revelat: ‘circumindutus vestimento tincto sanguine’ significat Verbum in littera: ‘exercitus in 3 caelis qui sequebantur Ipsum super equis albis’ significant illos qui in intellectu Verbi quoad interiora sunt: ‘induti byssino albo mundo’ significat eosdem in amore et inde fide: ‘super vestimento et super femore nomen scriptum’ significat verum et bonum. Ex his et ex illis ibi quae praecedunt et sequuntur, patet quod circa ultimum tempus sensus internus Verbi aperietur; sed quid tunc eveniet, etiam describitur ibi vers. 17, 18, 19, 20, 21.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has caelo, so also Schmidius and AR. De Equo Albo, a work published in 1758, which is an enlargement of this subject, has caelis 11 lines lower down both the Manuscript and the First Latin Edition have caelo.

2. This passage is missing from the Manuscript and the First Latin Edition, but Swedenborg inserts it in De Equo Albo and in his own copy of Arcana Caelestia.

3. The Manuscript has caelo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.