Bible

 

Genesis 40:7

Studie

       

7 sciscitatus est eos, dicens : Cur tristior est hodie solito facies vestra ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5138

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5138. ‘Quod posuerint me in fovea’: quod significet rejectionem inter falsa, constat ex significatione ‘foveae’ quod sit falsum, de qua n. 4728, 4744, 5038: supra de malo actum, quod nempe caelestia abalienata sint per malum, n. 5134, 5135; hic agitur de falso, ubi enim in Verbo dicitur de uno, etiam dicitur de altero, nempe ubi de malo etiam de falso, quia ubi de bono ibi de vero, ex causa ut conjugium sit in singulis Verbi; conjugium enim caeleste est boni et veri, at conjugium infernale est mali et falsi; ubi enim 1 malum est, ibi est falsum; se adjungit falsum malo sicut uxor marito; et ubi bonum est, ibi est verum, quia 2 se conjungit verum bono sicut uxor marito; inde ex vita sciri potest qualis est fides, nam bonum est vitae et verum est fidei, et 3 vicissim malum et falsum; quod conjugium sit in singulis Verbi, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 4138 f.

Poznámky pod čarou:

1. etiam

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. ita

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.