Bible

 

Genesis 40:7

Studie

       

7 sciscitatus est eos, dicens : Cur tristior est hodie solito facies vestra ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5076

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5076. ‘Peccarunt’: quod significet inversum ordinem, constat ex significatione ‘peccare’ quod sit agere contra ordinem Divinum; quicquid contra illum est, est peccatum; ipse ordo Divinus est Divinum Verum ex Divino Bono; in illo ordine sunt omnes qui in vero sunt ex bono, hoc est, qui in fide ex charitate, 1 nam verum est fidei et bonum est charitatis; at contra illum ordinem sunt qui non in vero ex bono sunt, consequenter qui 2 in vero ex malo vel in falso ex malo; per peccatum non aliud significatur; hic per ‘peccarunt’, nempe pincerna et pistor, significatur quod in inverso ordine essent sensualia externa ad interiora, sic ut non concordarent seu non corresponderent.

Poznámky pod čarou:

1. verum enim

2. The Manuscript inserts vel.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.