Bible

 

Genesis 40:15

Studie

       

15 quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5073

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5073. SENSUS INTERNUS

Vers. 1-4. Et fuit post verba haec peccarunt pincerna regis Aegypti, et pistor, domino suo regi Aegypti. Et succensuit Pharaoh super binos ministros aulicos suos, super principem pincernarum, et super principem pistorum. Et dedit illos in custodiam domus principis satellitum, ad domum carceris locum ubi Joseph vinctus. Et praefecit princeps satellitum Josephum illis, et ministrabat illis; et fuerunt diebus in custodia. 'Et fuit' significat statum novum et sequentia: 'post verba haec' significat post illa quae praecedunt: ‘peccarunt’ significat inversum ordinem: ‘pincerna regis Aegypti’ significat apud illa in corpore quae subjecta sunt parti intellectuali: ‘et pistor’ significat apud illa in corpore quae subjecta sunt parti voluntariae: ‘domino suo regi Aegypti’ significat quod essent contra naturalis hominis statum novum: ‘et succensuit Pharaoh’ significat quod naturalis homo novus se averteret: ‘super binos ministros aulicos suos’ significat a sensualibus corporis utriusque generis: ‘super principem pincernarum et super principem pistorum’ significat in genere a sensualibus subordinatis parti intellectuali et parti voluntariae: ‘et dedit illos in custodiam’ significat rejectionem: ‘domus principis satellitum’ significat ab illis quae primaria 1 interpretationi: ‘ad domum carceris’ significat inter falsa: ‘locum ubi Joseph vinctus’ significat statum caelestis naturalis nunc quoad illa: ‘et praefecit princeps satellitum Josephum illis’ significat quod caeleste naturalis ex primariis interpretationi illa doceret: ‘et ministrabat illis’ significat quod instrueret: ‘et fuerunt diebus in custodia’ significat quod in statu rejectionis diu essent.

Poznámky pod čarou:

1. interpretatione, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.