Bible

 

Genesis 3:9

Studie

       

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 267

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

267. Vers. 17. Et ad hominem dixit, Quia audivisti vocem uxoris tuae, et comedisti de arbore, de qua praecepi tibi, dicendo, Non edes de illa, maledicta humus propter te: in magno dolore edes de ea, omnibus diebus vitae tuae. Per ‘hominem, quod audiverit vocem uxoris suae’ significatur vir seu rationale, quod consenserit; et quia rationale consensit, se quoque avertit seu sibi maledixit, et propterea totus homo externus, quae significantur per quod ‘maledicta humus propter te’: quod status ejus vitae miserabilis futura, est quod ‘in magno dolore ederet de ea’; et quidem usque ad Ecclesiae istius finem, quod est ‘omnibus diebus vitae suae’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.