Bible

 

Genesis 3:7

Studie

       

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 297

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

297. Bonum caeleste est quod non vestitur, quia intimum, et est innocens: at bonum caeleste spirituale est quod primum vestitur, tum bonum naturale; nam exteriora sunt, et vestibus comparantur, ut et vestes vocantur; sicut ubi de Antiqua Ecclesia agitur apud Ezechielem,

Vestivi te acupicto, calceavi te meli, accinxi te bysso, et obtexi te serico, 16:10:

apud Esaiam,

Indue vestes ornatus tui, Hierosolyma, urbs sanctitatis, 52:1: in Apocalypsi, Qui non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt, 3:4, 5;

et ibi de viginti quatuor senioribus, quod ‘induti vestimentis albis’, 4:4. Ita bona exteriora, quae sunt caelestia spiritualia et naturalia, sunt ‘vestes’; quare etiam qui donati bonis charitatis, apparent in caelo vestibus splendentibus amicti; hic autem, quia in corpore adhuc, ‘tunica pellis’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.