Bible

 

Genesis 3:18

Studie

       

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

Bible

 

Esaias 65:25

Studie

       

25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3374

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3374. ‘Dabo omnes terras has’: quod significet spiritualia, constat ex significatione ‘terrarum’ quod hic sint rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, de qua supra n. 3368; quae apparentiae quod sint vera etiam supra n. 3364, 3365 ostensum est, proinde spiritualia, haec enim non aliud sunt quam vera a Divino, ut constare potest ex illis quae multoties de significatione 'spiritualium dicta sunt: per spirituale in genuino sensu intelligitur ipsa lux veri quae a Domino, sicut per caeleste omnis flamma boni a Domino; inde constare potest quod quia lux illa influit a Domino tam in rationale quam in naturale hominis, spirituale praedicetur de utroque, et quod sit Divinum quoad verum quod influit. Ex his sciri potest quid per spirituale in genuino sensu significatur, et quod sit spirituale rationale et spirituale naturale.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.