Bible

 

Genesis 3:12

Studie

       

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

Bible

 

Esaias 65:25

Studie

       

25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 198

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

198. Vers. 2, 3. Et dixit mulier ad serpentem, De fructu arboris horti comedemus; Et de fructu arboris, quae in medio horti, dixit Deus, Non comedetis de illo, nec tangetis illum, ne inde moriamini. ‘Fructus arboris horti’ est bonum et veram revelatum iis ab Antiquissima Ecclesia; ‘fructus arboris, quae in medio horti, de quo non comederent’ est bonum et verum fidei, quod non discerent ex semet; ‘non tangere illum’ est quod nec cogitarent de bono et vero fidei ex semet seu ex sensuali et scientifico; quod ‘inde morerentur’ est quod sic periret fides seu omnis sapientia et intelligentia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.