Arcana Coelestia # 4921
4921. ‘Et accepit obstetrix’: quod significet naturale, constat a significatione ‘obstetricis’ quod sit naturale, de qua n. 1 4588; quomodo haec se habent, patebit a sequentibus. Quod obstetrix in spirituali mundo aliud significet quam in mundo naturali, constare potest ex eo quod omnia quae sunt partus, consequenter quae sunt obstetricatus, ibi non sint; inde patet quod angeli qui apud hominem, cum is legit haec verba, loco obstetricis aliud quippiam percipiant, et quidem quod spirituale est; proinde quia angeli ideas suas tenent in illis quae sunt partus spiritualis, idcirco per ‘obstetricem’ percipiunt id quod adjuvit et excipit partum illum; quod hoc sit naturale, 2 prius n. 3 4588 ostensum videatur.
Poznámky pod čarou:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
2. supra
3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.