Bible

 

Genesis 38:6

Studie

       

6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4884

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4884. ‘Et induit vestes viduitatis suae’: quod significet intelligentiam, constat ex significatione ‘viduae’ quod sit qui in vero absque bono est, sed usque desiderat per bonum duci, de qua supra n. 4844; et ex significatione ‘vestium’ quod sint vera, de qua n. 297, 2576, 4545, 4763; quod haec simul sumpta significent intelligentiam, est quia non aliud quam vera faciunt intelligentiam, qui enim in veris sunt ex bono, illi in intelligentia sunt; mens enim intellectualis per vera ex bono in luce caeli est, et lux caeli est intelligentia quia est Divinum Verum ex Divino Bono; porro, quod ‘induere vestes viduitatis’ hic significet intelligentiam, est ex eo quod ‘vidua’ in genuino sensu sit qui in vero est, et desiderat per bonum duci in verum intelligentiae, ut quoque supra n. 4844 ostensum est, ita in intelligentiam. Ut sciatur quomodo cum hoc se habet, paucis explicandum est: verum apud hominem non est verum intelligentiae priusquam ducitur per bonum, et cum dicitur per bonum tunc primum fit verum intelligentiae; verum enim non vitam habet a se, sed a bono, et tunc verum vitam habet a bono quando homo vivit secundum verum; tunc enim infundit se in velle hominis, et a velle in ejus agere, ita in totum hominem; verum 1 quod homo solum scit aut capit, hoc manet extra ejus voluntatem, ita extra ejus vitam, nam velle hominis est vita ejus; cum autem homo vult illud, tunc est verum in limine vitae ejus, at cum ex velle agit illud, tunc est verum in toto homine; cumque frequenter agit illud, tunc non solum ex habitu recurrit, sed etiam ex affectione, et sic ex libero: expendat qui lubet, num aliquid imbuere possit hominem nisi quod is ex velle agit; quod solum cogitat et non agit, et magis quod cogitat et non vult agere, hoc non aliter est quam extra hominem, et quoque dissipatur sicut palea a minimo vento, etiam ita dissipatur in altera vita; inde 2 scire potest quid fides absque operibus. Ex his nunc patet quid verum intelligentiae, quod nempe sit verum quod a bono; verum praedicatur de intellectu et bonum de voluntate, seu quod idem, verum est doctrinae et bonum est vitae.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts enim.

2. sciri

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4763

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4763. ‘Et discidit vestes suas’: quod significet luctum, constat a significatione 'discindere vestes quod sit luctus, nempe propter verum deperditum seu quod nulla fides; in Verbo, imprimis historico, saepius legitur quod vestes disciderint, sed nescitur hodie unde hoc, et quoque nescitur quod id repraesentativum esset doloris propter verum quod amissum; hoc inde repraesentativum factum est quia ‘vestes’ significabant vera, ut ostensum videatur n. 4545; in sequentibus hujus capitis etiam dicitur quod ‘cum Jacob agnovit tunicam filii sui, disciderit vestes suas’, vers. 34, per quod significatur luctus pro deperdito vero; similiter alibi in Verbo, Ut cum Rabshakeh missus a Sanheribo rege Asshuris, locutus contumelias contra Hierosolymam, tunc Eliakimus... qui super domum regis, et Shibna scriba, et Joahus... commentator, discissi vestes nuntiarunt illa regi Hizkiae; ex quo audito etiam rex discidit vestes suas, et obtexit se sacco, Esai.

36:22; 37:1; 2 Reg. 18:37; 19:1;

contumeliae quas locutus, erant contra Deum, regem et Hierosolymam, ita contra Divinum Verum ut melius a sensu interno ibi patet; inde ex luctu discindebantur vestes:

[2] Cum Jehudius legisset volumen libri coram rege, quod scripsit Jeremias, dicitur quod projecerit id in focum, ... et non ruperint vestes suas rex et servi illius audientes omnia verba illa, Jer. 36:23, 24;

quod ‘non ruperint vestes’ erat quod non luxerint propter Divinum Verum non acceptum: Cum exploratores locuti male de terra Canaane, quod tunc Joshua filius Nunis et Chalebus filius Jephunneh, ...

disciderint vestes, et locuti sint contra illos, Num. 14:6,

simile involvit; terra enim Canaan significat regnum Domini, contra quod loqui, est falsum contra Divinum Verum: Cum Arca Dei capta a Philistaeis, et ambo filii Eli mortui sunt, quod vir ex acie currens Shiloh, vestibus scissis et pulvere 1 super capite, 1 Sam. 4:11, 12,

significabat luctum super Divinum Verum et Divinum Bonum amissum, ‘arca’ enim quia repraesentabat 2 regnum Domini, ac in supremo sensu Ipsum Dominum, ac inde Ecclesiae sanctum; ‘vestes scissae’ significabant luctum super Divinum Verum amissum, et ‘pulvis super capite’ super Divinum Bonum:

[3] de Samuele et Shaule legitur Cum convertit se Samuel ad abeundum, Shaul apprehendit alam 3 tunicae ejus, quae abscissa est; quare dixit ad eum Samuel, Abscidit Jehovah regnum Israelis a super te hodie, et dedit illud socio tuo; Non 4 revertar tecum, quia repudiasti verbum Jehovae, et repudiavit te Jehovah, ut non sis rex super Israelem, 1 Sam. 15:26-28;

quod ‘Shaul ruperit alam tunicae Samuelis’ repraesentabat id quod Samuel dixit, nempe quod regnum abscinderetur ab eo, et quod non esset rex Israelis amplius; ‘regnum’ enim in sensu interno significat Divinum Verum, n. 1672, 2547, 4691, et quoque ‘rex est regium’, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 5 3009, 3670, 4575, 4581; regnum et rex Israelis in specie, quia per ‘Israelem’ repraesentabatur 6 regium Domini: similiter quod de Jeroboamo et Ahija propheta memoratur, Cum Jeroboamus exiret ex Hierosolyma, et inveniret illum Ahijah propheta in via, cum ille tectus veste nova, et ambo soli in agro, apprehendit Ahijah vestem novam quae super illo, et discidit eam in duodecim frusta, et dixit Jeroboamo, Sume tibi decem frusta, nam sic dixit Jehovah Deus Israelis, Ecce Ego discindens [regnum] e manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus, 1 Reg. 11:29-31:

[4] pariter 7 quod ruperint vestes, cum Shaul in praelio occisus est, de quo in 2 libro Samuelis, Cum Shaul in praelio occisus est, die tertio vir venit e castris, cujus vestes discissae:... et cum audivit David de morte Shaulis, apprehendit David vestes suas et rupit eas, et omnes servi qui cum illo, 1:2, 10-12; per hoc etiam repraesentabatur luctus ob Divinum Verum amissum, ac projectum 8 ab illis qui in fide separata; per ‘regium’ enim significabatur Divinum Verum, ut supra dictum, et 9 per ‘Philistaeos’ a quibus occisus Shaul, repraesentabantur qui in fide separata 10 , n. 1197, 1198, 3412, 3413; quod etiam patet a lamentatione Davidis super illum in eodem capite, vers. 18-27:

[5] Cum Abshalom percusserat fratrem suum Ammonem, ... et fama venit ad Davidem quod percusserit Abshalom omnes filios regis, ... rupit vestes suas, et jacuit in terra, et omnes servi ejus stantes rupti vestes, 2 Sam. 13:28, 30, 31; etiam hoc factum est causa repraesentationis quod vera ex Divino deperdita; ‘filii regis’ in sensu interno illa significant: Cum fugit David pro Abshalomo, obviam ei fuit Hushai Archita, ruptus tunicam suam, 2 Sam. 15:32; similiter, nam per ‘regem’, imprimis per Davidem, in Verbo repraesentatur Divinum Verum: consimiliter, Cum Elias locutus ad Ahabum regem Israelis verba Jehovae, quod exstirparetur propter malum quod fecerat, tunc Ahabus rupit vestes suas, posuit saccum super carnem suam, 1 Reg. 21:27-29.

[6] Quod ‘ruptio aut discissio vestium’ repraesentaverit luctum de amissi Vero, porro constat ab his, Hilkiah sacerdos invenit Librum legis in domo Jehovae, cum legit eum Shaphan coram rege Joshia, et cum audivit rex verba Libri legis, rupit vestes suas, 2 Reg. 22:11; manifeste propter Verbum, hoc est, verum Divinum tamdiu amissum, ac in cordibus et vita obliteratum:

[7] Cum Dominus confessus quod esset Christus filius dei, quod sacerdos magnus disruperit vestes suas, dicens Omnino 11 blasphemavit, Matth. 26:63-65; Marcus 14:63, 64; significabat quod summus sacerdos non aliter crediderit quam quod Dominus contra Verbum, ac sic contra verum Divinum locutus sit: Cum ascendit Elias in turbine, et Elisha videns, ...

apprehendit vestes suas et disrupit eas in duo frusta: et sustulit tunicam Eliae, quae deciderat desuper illo, ... et percussit aquas, ... et divisae sunt huc illuc 12 , et transivit Elisha, 2 Reg. 2:11-14;

‘quod Elisha tunc disruperit vestes suas in duo frusta’ erat propter luctum quod Verbum, hoc est, Divinum Verum amissum fuerit, per ‘Eliam’ enim repraesentatur Dominus quoad Verbum, hoc est, Divinum Verum, n. 2762; ‘quod tunica ab Elia deciderit et ab Elisha suscepta’ repraesentabat quod Elisha continuaret repraesentationem; quod ‘tunica’ sit Divinum Verum, videatur n. 4677; quare etiam vestis quae discindebatur in tali luctu, erat tunica, ut patet a locis quibusdam citatis. Quia ‘vestis’ significabat verum Ecclesiae, et in supremo sensu Divinum Verum, ideo contumeliosum erat scissis vestibus ire nisi in tali luctu, ut patet ab eo quod factum servis Davidis a rege filiorum Ammonis Hanun, Quod absciderit illis dimidium barbae, et vestes eorum in medio usque ad nates; ... quare nec admissi ad Davidem, 2 Sam. 10:4, 5.

Poznámky pod čarou:

1. vestes ejus scissae et pulvis

2. The Manuscript places this after Dominum.

3. talam, in the First Latin Edition

4. verse 26 is here quoted after verses 27, 28.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. repraesentatur

7. similiter

8. deperditum

9. per Philistaeos enim

10. fides illa

11. Omnino blasphemavit is Schmidius rendering of the Greek word eblasphemese.

12. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.