Bible

 

Genesis 38:30

Studie

       

30 Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4822

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4822. ‘Et vocavit nomen ejus Er’: quod significet quale ejus, constat ex significatione ‘vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421, nempe quale falsi Ecclesiae, de quo mox supra n. 4821. Quale falsi dicitur quia falsa differunt inter se, sicut etiam vera, in tantum ut vix genera ejus recenseri possint, et 1 unumquodvis genus falsi suum quale habet, per quod distinguitur ab alio; falsa communia sunt quae regnant apud pravos in Ecclesia unaquavis, et variatur hoc falsum apud unumquemvis ibi secundum vitam; falsum quod fuit in Ecclesia Judaica, de quo hic agitur, erat falsum ex malo amoris sui et inde amoris mundi, videatur 2 n. 4818.

Poznámky pod čarou:

1. ut, in the First Latin Edition

2. The Manuscript inserts supra.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.