Bible

 

Genesis 38:19

Studie

       

19 et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4846

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4846. ‘Quia dixit’: quod significet cogitationem, constat ex significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, et quoque cogitare, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 3395, hic itaque per ‘dixit’ significatur quod in se dixit seu cogitavit ‘quod Tamar non daretur Shelae filio ejus in mulierem’; in sensu interno quod interna Ecclesiae repraesentativae abalienarentur, n. 4844.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Lucas 4:25-26

Studie

      

25 In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra :

26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.