Arcana Coelestia # 4846
4846. ‘Quia dixit’: quod significet cogitationem, constat ex significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, et quoque cogitare, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 3395, hic itaque per ‘dixit’ significatur quod in se dixit seu cogitavit ‘quod Tamar non daretur Shelae filio ejus in mulierem’; in sensu interno quod interna Ecclesiae repraesentativae abalienarentur, n. 4844.
Arcana Coelestia # 1822
1822. ‘Dixit ad illum’: quod significet perceptionem, constat ex illis quae supra ad vers. 2 et 7 dicta; ipsa perceptio non aliud est quam quaedam loquela interna, quae se manifestat ita ut percipiatur quod dicitur; omne dictamen interius, etiam conscientia, nec aliud est; sed perceptio est gradus superior seu interior.