Bible

 

Genesis 38

Studie

   

1 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.

2 Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam.

3 Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.

4 Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.

5 Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.

6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.

7 Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.

8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.

9 Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.

10 Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.

11 Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.

12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.

13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.

14 Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.

15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.

16 Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coëam tecum : nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ?

17 dixit : Mittam tibi hædam de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.

18 Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,

19 et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.

20 Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri : qui cum non invenisset eam,

21 interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix.

22 Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.

23 Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram : et tu non invenisti eam.

24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.

25 Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens : De viro, cujus hæc sunt, concepi : cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.

26 Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.

27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens :

28 Iste egredietur prior.

29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.

30 Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4866

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4866. ‘Quia obtexit facies suas’: quod significet interiora quod illis abscondita, constat ex repraesentatione ‘Tamaris’ quod sit Ecclesia repraesentativa, de qua n. 4829, 4831; ex significatione 'obtegere quod sit abscondi; et ex significatione ‘facierum’ quod sint interna, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4326,

4796-4799; inde patet quod per ‘obtexit facies suas’ significetur quod interiora Ecclesiae illis essent abscondita; de quibus videantur quae supra n. 4859, 4865.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3573

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3573. ‘Et osculare me fili mi’: quod significet num uniri possit, constat ex significatione ‘osculari’ quod sit unitio et conjunctio ex affectione; osculatio quae est externum, non aliud est quam ‘conjunctionis affectio’ quae est internum; correspondent etiam. Agitur hic, 1 ut patet ab illis quae supra dicta sunt, in supremo sensu de glorificatione Naturalis in Domino, hoc est, quomodo Dominus in Se Naturale Divinum fecit; in sensu autem repraesentativo de regeneratione naturalis apud hominem, ita de conjunctione naturalis cum rationali; naturale enim non prius regeneratum est quam cum conjunctum est rationali; conjunctio illa fit per influxum immediatum et mediatum rationalis in bonum et 2 verum naturalis, nempe a rationalis bono immediate in naturalis bonum, et per hoc in naturalis verum; mediate per rationalis verum in naturalis verum et inde in naturalis bonum; de his conjunctionibus agitur;

[2] hae nusquam existere possunt quam per media a Divino provisa, et quidem per talia quae homini ignotissima sunt, et quorum vix aliquam ideam habere potest per illa quae sunt lucis mundi, hoc est, quae sunt luminis naturalis apud illum, sed per illa quae sunt lucis caeli, hoc est, quae lucis rationalis; sed usque omnia illa media in sensu interno Verbi detecta sunt, et patent coram illis qui in sensu illo sunt, ita coram angelis, qui de illa re innumerabilia vident et percipiunt, quorum vix unum ad captum hominis adaequate evolvi et explicari potest:

[3] sed ab effectibus et eorum signis aliquatenus coram homine patet quomodo conjunctio illa se habet; mens enim rationalis, hoc est, interius voluntarium et intellectuale apud hominem, se repraesentare debet in ejus mente naturali, sicut haec mens in facie et ejus vultu, usque adeo ut sicut facies est vultus mentis naturalis, ita mens naturalis debeat esse vultus mentis rationalis; cum conjunctio est, ut apud illos qui regenerati sunt, tunc quicquid homo interius in rationali suo vult et cogitat, se conspicuum sistit in naturali ejus, et hoc se conspicuum in facie; talis est facies angelis, et talis fuit facies antiquissimis qui caelestes homines fuerunt; nihil enim timuerunt ut alii scirent eorum fines et intentiones, nam nihil aliud voluerunt quam bonum; qui enim se duci patitur a Domino, nusquam aliud intendit et cogitat; cum talis status est, tunc rationale quoad bonum conjungit se immediate cum bono naturalis, et per hoc cum veris ejus, et quoque mediate per verum sibi in rationali conjunctum cum vero naturalis, et per hoc cum bono ibi; inde fit conjunctio indivulsa:

[4] sed quantum homo ab hoc statu hodie sit remotus, ita a statu caelesti, constare potest ex eo quod prudentiae civilis credatur esse, aliud loqui, tum aliud agere, etiam aliud vultu ostendere quam quod cogitat et intendit, immo etiam disponere ipsam mentem naturalem ita ut cum facie ejus unum agat contra illa quae interius cogitat et vult ex fine mali; hoc antiquissimis enorme facinus fuit, et tales e societate illorum 3 ut diaboli ejecti sunt: ex his ut ab effectibus et eorum signis patet quid conjunctio rationalis seu interni hominis quoad bonum et verum cum naturali seu externo ejus homine; et sic qualis est homo angelus, et qualis homo diabolus.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has ut ex illis quae supra dicta sunt, quoque constare potest, de regeneratione Naturalis, at in sensu supremo de glorificatione Naturalis in Domino, et quia insensurepraesentativo agitur de naturalis regeneratione apud hominem, etiam agitur de ejus conjunctione cum Rationali.

2. The Manuscript inserts in.

3. The Manuscript deletes sicut diaboli.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.