Bible

 

Genesis 37:9

Studie

       

9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4757

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4757. ‘Et extraxerunt et ascendere fecerunt Josephum e fovea’:

quod significet auxilium ab illis ut non inter falsa, constat a significatione ‘extrahere et ascendere facere’ quod sit liberare, proinde auxilium ferre, de qua sequitur; et ex significatione ‘foveae’ quod sint falsa, de qua n. 4728, ita ne sit 1 inter falsa. Quod ‘extrahere et ascendere facere’ hic sit auxilium ferre, est quia verum est quod fert auxilium bono; vero enim adscribitur potentia, quia bonum potentiam exercet per verum, n. 3091, 3563;

et praeterea verum est per quod cognoscitur falsum, ita per quod auxilium fertur ne sit inter falsa; inde est quod Midianitae fuerint qui extraxerunt et ascendere fecerunt Josephum e fovea, et quod Jishmaelitae qui emerunt.

Poznámky pod čarou:

1. sint, in the Manuscript, the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.