Bible

 

Genesis 37:23

Studie

       

23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4704

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4704. Vers. 12-17. Et iverunt fratres ejus ad pascendum gregem patris illorum in Shechem. Et dixit Israel ad Josephum, Nonne fratres tui pascentes in Shechem? vade et mittam te ad illos; et dixit ei, Ecce me. Et dixit ei, Vade quaeso, vide pacem fratrum tuorum, et pacem gregis, et reduc mihi verbum; et misit eum e valle Hebronis, et venit Shechemum. Et invenit eum vir, et ecce errans in agro, et interrogavit eum vir, dicendo, Quid quaeris? Et dixit, Fratres meos ego quaerens, indica quaeso in ubi illi pascentes. Et dixit vir, Profecti abhinc, quia audivi dicentes, Eamus Dothanem; et ivit Joseph post fratres suos, et invenit illos in Dothan.

‘Iverunt fratres ad pascendum gregem’ significat docentes ex fide: ‘patris illorum’ significat Antiquae et Primitivae Ecclesiae: ‘in Shechem’ significat prima rudimenta: ‘et dixit Israel ad Josephum’ significat perceptionem ex Divino Spirituali: ‘Nonne fratres tui pascentes in Shechem?’ significat quod doceant: ‘vade et mittam te ad illos’ significat quod doceret Divina bona spiritualia: ‘et dixit, Ecce me’ significat affirmationem: ‘et dixit ei, Vade quaeso, vide pacem fratrum tuorum’ significat adventum Domini omnem, et perceptionem quomodo cum docentibus se haberet: ‘et pacem gregis’ significat quomodo cum discentibus seu Ecclesia: ‘et reduc mihi verbum’ significat cognitionem: ‘et misit eum e valle Hebronis’ significat quod ex naturali et sensuali Divino: et venit Shechemum significat cognitionem communium doctrinalium: ‘et invenit eum vir, et ecce errans in agro’ significat quod a vero communi Ecclesiae lapsi: ‘et interrogavit eum vir, dicendo, Quid quaeris ?’ significat praevidentiam: ‘et dixit, Fratres meos ego quaerens, indica quaeso mihi, ubi illi pascentes’ significat cognitionem quomodo se haberet, et in quo statu essent: ‘et dixit vir, Profecti abhinc, quia audivi dicentes, Eamus Dothanem’ significat quod a communibus contulerint se ad specialia doctrinae: ‘et ivit Joseph post fratres suos, et invenit illos in Dothan’ significat quod essent in specialibus falsorum principiorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.