Bible

 

Genesis 37:21

Studie

       

21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4786

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4786. ‘Et flevit eum pater ejus’: quod significet luctum interiorem, constat ex significatione ‘flere’ quod sit ultimum doloris et tristitiae, ita luctus interior; inter externa per quae repraesentabantur interna, in Ecclesiis antiquis etiam fuit planctus et fletus super mortuos, quibus significabatur luctus interior tametsi non interior fuit; sicut legitur de Aegyptiis qui cum Josepho profecti sunt ad sepeliendum Jacobum de quo ita, Cum venerunt ad aream Atad 1 , quae in transitu Jordanis, planxerunt ibi planctum magnum et gravem valde, et fecit 2 patri suo luctum septem dies: et vidit habitator terrae Cananaeus luctum in area Atad 1 , et dixerunt, Luctus hic est gravis Aegyptiis, Gen. 50:10, 11

et de Davide super Abnerum, Sepeliverunt Abnerum in Hebrone, et sustulit rex vocem suam ac flevit apud sepulcrum Abneri, et fleverunt omnis populus 2 Sam. 3:32.

Poznámky pod čarou:

2. fecitque

1. Arad, in the Manuscript, the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.