Bible

 

Genesis 37:2

Studie

       

2 Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4765

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4765. 'Et dixit, 1 Natus non amplius’: quod significet quod fides in Ipsum nulla, constat a significatione ‘nati’ quod sit verum fidei, per ‘filium’ enim significatur verum, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2813, 2813, 3373, 3704, ita per ‘natum’ qui hic Josephus, qui quod repraesentet Divinum Verum, ostensum est; et quia omne verum est fidei, nam. quod in antiquis Ecclesiis dictum est verum seu veritas, in nova dicitur fides, n. 4690, inde per ‘natus non amplius’ significatur quod fides in Ipsum nulla.

Poznámky pod čarou:

1. Schmidius has puer, but Hebrew is [ ]***(yeled) = one born, or son. In Gen. 4:13 Swedenborg translates it by parvulum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.