Bible

 

Genesis 37:2

Studie

       

2 Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4745

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4745. ‘Et sederunt ad comedendum panem’: quod significet appropriationem mali ex falso, constat a significatione ‘comedere’ quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 f, 3596, 3832; et ex significatione ‘panis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735; et quoque quod sit 1 in genere omnis cibus, n. 2165; hic autem ‘panis’ significat contrarium, nempe malum; notum enim est quod qui indigne comedunt panem in Sacra Cena, non approprient sibi bonum sed malum; inde patet quod per ‘comedere panem’ in contrario sensu significetur appropriatio mali. Apud antiquos in usu fuit, cum aliquid memorabile decreverunt, quod confirmatum a reliquis, quod tunc inter se comederint; per quod significabatur quod approbaverint et sic quod sibi appropriaverint illud, sicut apud Ezechielem,

Ecce principes Israelis, quisque juxta brachium suum, fuerunt in te, et effuderunt sanguinem: viri calumniae fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et ad montes comederunt in te, 22:6, 9.

Praeterea sciendum quod binae origines mali sint in genere, una ex vita, et altera ex doctrina; quod ex doctrina falsi, vocatur malum ex falso; hoc malum hic intelligitur.

Poznámky pod čarou:

1. fit, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.