Bible

 

Genesis 37:16

Studie

       

16 At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4785

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4785. ‘Quia descendam ad filium meum lugens sepulcrum’: quod significet quod Ecclesia Antiqua periret, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’ qui hoc de se dicit quod sit Ecclesia Antiqua, de qua supra n. 4680, 4700, 4772; ex repraesentatione ‘Josephi’ qui hic est ‘filius meus’ quod sit Divinum Spirituale seu Divinum Verum, de qua supra; et ex significatione ‘descendere lugens sepulcrum’ quod sit mori, et cum praedicatur de Ecclesia, et quoque de Divino Vero, quod sit perire.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.