Bible

 

Genesis 37:15

Studie

       

15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.

Komentář

 

Look

  

'Look not back behind thee,' as in Genesis 19:17, means that Lot, who represents the good of charity, should not look to matters of doctrine. 'To look up,' is to look to celestial things. In Genesis 18:22, looking signifies thinking because seeing denotes understanding.

(Odkazy: Arcana Coelestia 2245)


Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4968

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4968. ‘E manu Jishmaelitarum’: quod significet a simplici bono, constat ex repraesentatione ‘Jishmaelitarum’ quod sint qui in simplici bono, de qua n. 3263, 4747; hic itaque verum naturale quod a simplici bono. In capite xxxvii, vers. 36, dicitur ‘quod Midianitae vendiderint Josephum ad Aegyptum Potiphari cubiculario Pharaonis, principi satellitum’; hic autem dicitur ‘quod Potiphar cubicularius Pharaonis, princeps satellitum, emerit illum e manu Jishmaelitarum, qui descendere fecerunt eum illuc’; quod ita dicatur, est propter sensum internum; ibi enim agitur de abalienatione veri Divini, quae non fit ab illis qui in simplici bono sunt, sed ab illis qui in simplici vero, qui per ‘Midianitas’ 1 repraesentantur, videatur n. 4788; hic autem agitur de comparatione seu addicatione scientificorum, et de vero naturali quod a simplici bono, quapropter dicitur ‘ab Jishmaelitis’, per hos enim 1 repraesentantur qui in simplici bono; inde patet quod ita dictum sit propter sensum internum; historice nec sibi contrariantur, de Midianitis enim dicitur ‘quod extraxerint Josephum e fovea’, consequenter quod ab illis traditus sit Jishmaelitis, a quibus in Aegyptum deductus est, ita quod Midianitae quia tradiderunt illum Jishmaelitis qui irent Aegyptum, vendiderint illum ad Aegyptum.

Poznámky pod čarou:

1. significantur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.