Bible

 

Genesis 37:1

Studie

       

1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.

Komentář

 

Look

  

'Look not back behind thee,' as in Genesis 19:17, means that Lot, who represents the good of charity, should not look to matters of doctrine. 'To look up,' is to look to celestial things. In Genesis 18:22, looking signifies thinking because seeing denotes understanding.

(Odkazy: Arcana Coelestia 2245)


Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4675

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4675. ‘Et Israel amavit Josephum prae omnibus filiis suis’: quod significet conjunctionem Divini Spiritualis Rationalis cum Divino Spirituali Naturalis, constat ex repraesentatione ‘Jacobi ut Israel’ quod sit Divinum Spirituale Naturalis, seu caeleste spiritualis e naturali, de qua n. 4286, 4598; ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit Divinum Spirituale Rationalis seu caeleste spiritualis e rationali, de qua n. 4286, 4592; et ex significatione ‘amare’ quod sit conjungi, amor enim est conjunctio spiritualis; inde patet quod per ‘Israel amavit Josephum’ significetur conjunctio Divini Spiritualis Rationalis cum Divino Spirituali Naturalis; quia hic agitur de conjunctione illa, Jacob non hic vocatur ‘Jacob’ ut in vers. 1 et supra, sed ‘Israel’;

[2] etiam ex mutatione nominis concludi potest quod aliquid arcani sit quod in sensu interno hic continetur. Sed quomodo se habet cum conjunctione illa, nempe Divini Spiritualis Rationalis cum Divino Spirituali Naturalis, nondum explicari potest quia de illa 1 non agitur in hoc capite, sed in capitibus sequentibus, in quibus arcanum illud, quantum potest, explicandum venit; hic solum quod spirituale praedicetur et de rationali et de naturali, spirituale enim est Divinum Verum quod a Domino, quod cum lucet in rationali seu in interno homine, dicitur spirituale rationalis, et cum inde lucet in naturali seu in externo homine, dicitur spirituale naturalis.

Poznámky pod čarou:

1. illo, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.