Bible

 

Genesis 35:6

Studie

       

6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4597

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4597. Vers. 21, 22. Et profectus Israel, et tetendit tentorium suum ab ultra turrim Eder. Et factum in residendo Israel in terra hac, et ivit Reuben, et cubuit cum Bilhah concubina patris sui; et audivit Israel. ‘Profectus Israel’ significat caeleste spirituale naturalis nunc: ‘et tetendit tentorium suum ab ultra turrim Eder’ significat interiora illius: ‘et factum in residendo Israel in terra hac’ significat cum in hoc statu: ‘et ivit Reuben et cubuit cum Bilhah concubina patris sui’ significat profanationem boni per fidem separatam: ‘et audivit Israel’ significat quod rejecta illa fides.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Genesis 35:4

Studie

       

4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.