Bible

 

Genesis 35:5

Studie

       

5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4550

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4550. ‘Et dederunt ad Jacobum omnes deos alienigenae, qui in manu illorum’: quod significet quod rejiceret omnia falsa quantum possibile, constat a significatione ‘deorum alienigenae’ quod sint falsa, de qua 1 n. 4544; et a significatione ‘qui in manu illorum’ quod si quantum possibile, ‘manus’ enim significat potentiam, n. 878, 3387 inde ‘quod in manu’ est quod in potentia, seu quantum possibile quod ‘dederint ad Jacobum’ est quod bonum illa rejiceret, nam per ‘Jacobum’ in hoc capite repraesentatur bonum naturalis, n. 4538.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts supra.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.